Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Et idcirco proposita a uobis quaestio licet non satis uideatur nec frequenter inter homines uentilata nec apud plurimos pateat, et ez hoc ipso apud aliquos ea quae proferemus forsitan uideantur ambigua, ita debemus nostram temperare sententiam, quoniam fidei trinitatis nihil praeiudicat, ut inter illa habeatur quae medie sunt tequoda, quamquam non tali opinione qualis suspicionibus tantum et coniecturis colligi solet, sed manifestis scripturarum testimoniis omnia conprobentur.