Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ita ergo intellegimus ab initio deum omnia creasse perfecta nec fuisse quod ordinationi eius principali uelut inprouidae et inperfectae necesse esset adiungi, si in illo statu ac dispositione qua ab ipso creata sunt uniuersa mansissent, et idcirco in eos qui ante legem, immo ante diluuium peccauerunt, insto iudicio animaduertisse deum probamus, quia transgressi naturalem legem sine ulla meruerunt excusatione puniri, nec in illorum incidemus blasphemam calumniam, qui ignorantes hanc rationem derogant deo ueteris testamenti ac detrahentes nostrae fidei subsannantesque respondent: quid ergo placuit deo uestro, ut post tot annorum milia legem uoluerit promulgare, tanta saecula passus sine lege transire?

quodsi postea melius aliquid adinuenit, apparet eum in primordio mundi inferiora uel deteriora sapuisse et post haec uelut experimentis edoctum coepisse rectiora prospicere ac principales ordinationes suas in melius emendare. quod inmensae praescientiae dei penitus conuenire non poterit nec sine ingenti blasphemia haec de [*]( 3 Ex. 20, 12 5 Ex. 20, 13—17 ) [*]( 2 qui eant D1 3 sub terra] uel eorum snb terra D obseraabit D serbauit 0 4 dicaloco (i in e mutat.) V subsecuntur DW PX 6 testimunium V concupiscis D 8 praeuenire D\'WP X1 12 inperfetae V 13 uniuirsa V 14 deluuium V 15 iuditio VWP animaduirtisae V probabimus Xx 16 punire D* 17 inoedimus Dl incidimus D\'W incedamus 0 blasfemam VO : blasphemiam D blasphemiae W blaephemiam PX calumniamque PX 21 passus est VP lige F1 potest ea Wl 23 experimintis y 24 principalis V ordinationis V1 ordenationes D1 26 blasf. VDO blaiphemiae WP ) [*]( 16* )

244
ipso ab haeretica insania proferentur, dicente Ecclesiaste: cognoui quoniam omnia quae fecit dens ab initio ipsa erunt in aeternum: super illa non est quod addatur, et ab illis non est quod auferatur. et idcirco iustis lex non est posita, iniustis autem et non subditis, inpiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis.

illi namque habentes naturalis atque insitae legis sanam atque integram disciplinam nequaquam lege hac extrinsecus adhibita litterisque descripta quaeque in adiutorium illi naturali data est indigebant. ex quibus apertissima ratione colligitur nec legem istam perscriptam litteris dari ab initio debuisse (erat enim hoc superfluum fieri stante adhuc naturali lege nec ad integrum uiolata) nec euangelicam perfectionem tradi ante legis potuisse custodiam. non enim poterant audire:

qui te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram, qui contenti non erant talionis aequalitate iniurias proprias uindicare, sed letales calces ac telorum uulnera pro alapa leuissima rependebant et pro uno dente percutientium animas expetebant. sed nec dici illis poterat: diligite inimicos uestros, in quibus magnus fructus et utilitas ducebatur, ut amicos suos diligerent, declinarent uero ab inimicis et solo ab eis odio dissiderent nec obprimere illos et interficere festinarent.