Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Quia Geneseos lectio paulo ante in medium dei dispensatione prolata est, quae nos oportune commonuit, ut id quod semper discere cupiebamus nunc possimus congrue sciscitari, quid etiam de illis apostatis angelis sentiendum sit optamus agnoscere, qui se cum filiabus hominum miscuisse dicuntur, utrum hoc possit spiritali naturae secundum litteram conuenire. illud quoque euangelii testimonium quod de diabolo paulo ante dixisti: quia mendax est et pater eius similiter desideramus audire quinam eius pater intellegendus sit.