Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Regi autem inmundos spiritus a nequioribus potestatibus eisque esse subiectos praeter illa scripturarum testimonia, quae in euangeliis quoque calumniantibus Pharisaeis domini legimus responsione descripta: si ego in Beelzebub principe daemoniorum eicio daemones, etiam perspicuae uisiones et experimenta sanctorum multa nos edocent. [*]( 1 Eph. 6, 12 2 Ioh. 14, 30 4 1 Cor. 15, 24 24 Luc. 11, 19 ) [*]( 1 rectures V 3 apostalus F in xpo D 4 uacuandtw y1 eoacaandos O2PXv tradederit DlWl 5 omnim F1 7 ditione D snper OP 11 sunt 0 13 nnntius F1 17 scelicet F1 quohereant W 18 domisticae V 19 magestas W quiescat D requiescit Wl 22 subiectus F1 scribt Y 23 farisaeis VOX 24 describta VO diecripta D\'W belzebuh D1 WP 25 eiecio D daemonas P perspicum seuisiones F 26 docent 0 )

232
nam cum unus e fratribus nostris in hac solitudine iter ageret, aduesperante iam die antrum quoddam repperiens ibidem substitit, uespertinam uolens in eo synaxin celebrare: ubi dum psalmos ex more decantat, tempus mediae noctis excessit.

cumque finita sollemnitate refecturus lassum corpus paululum resedisset, repente coepit cateruas daemonum undique confluentium innumerabiles intueri, quae infinita constipatione atque ordine longissimo procedentes aliae praeibant principem suum, aliae sequebantur. qui tandem aliquando et magnitudine procerior cunctis et aspectu terribilior aduenit, ac posito solio cum in tribunali quodam sublimissimo consedisset, uniuscuiusque actus diligenti coepit examinatione discutere: illosque qui necdum se circumuenire aemulos suos potuisse dicebant uelut inertes ignauosque a conspectu suo cum nota et iniuria iubebat expelli, spatia temporis tanti et opus inaniter inpensum cum fremitu furoris exprobrans, illos uero qui se nuntiabant consignatos sibimet decepisse summis laudibus cum exultatione ac fauore cunctorum ut fortissimos bellatores ad exemplum cunctorum gloriosissimos coram omnibus emittebat.

in quorum numero cum quidam nequissimus spiritus, utpote quendam triumphum sublimissimum delaturus, laetior aduenisset, nomen monachi optime cogniti designauit, adserens post quindecim annos quibus eum iugiter obsedisset tandem aliquando se praeualuisse, ut eum eadem ipsa nocte ruina fornicationis elideret: nam cum quadam sacra puella non solum inpulisse ut stupri crimen incurreret, sed etiam persuasisse ut eam sibimet iure coniugii retentaret. super cuius relatione cum inmane cunctorum gaudium fuisset [*]( 2 aduesperanti 0 aduesperascente Xv 3 substetit Wl subsistit O sinaiin WP sinaxsi 0 5 corpusculum DP 6 residisBet DO 8 adque VP praehibant W 9 tamen W 11 considisset W 12 unuscuius D\' 13 aemolos W 14 cnertes W 16 expensum OPXv 17 conBignatus Y. 18 ferbore 0 fortissimus V1 19 cnncturum V gloriosissemos D\' 22 aduenisse W1 optimi V obtime OP 23 quindicim V1 obsedisset D* OPX: obsidesset V obsidisset D\'TT 25 fornitationis V 26 inpolisset V 27 sibimet YX: sibi DWPv sub 0 28 elatione D1 )

233
eIorturn, summis a principe tenebrarum laudibus eleuatus magnisque praeconiis coronatus abscessit.

aurora itaque superuenienfce com omnis ab oculis euanuisset daemonum multitudo, dubitans frater de adsertione spiritus inmundi magisque id ratus quod inolita consuetudinis suae fallacia sibi uoluisset inludere et innocenti fratri inurere crimen incesti, memor euangelicae sententiae, quod in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur, quia mendax est et pater eius, Pelusium petit, ubi illum quem spiritus inmundus adseruit esse deiectum nouerat conmorari. erat siquidem illi etiam notissimus frater. quem cum requisisset, repperit, quod eadem nocte, qua taeterrimus ille daemon ruinam eius suae cohorti uel principi nuntiarat, monasterio pristino derelicto uicum petisset et cum designata puella fuisset lapsu miserabili deuolutus.