Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam quia bonae parti eadem ordinum uocabula non sine ratione causaue sint indita et officiorum uel meritorum seu dignitatum sint nomina, nulli dubium est. etenim de officio nuntiandi angelos, id est nuntios manifestum est appellari et archangel os eo quod ipsis angelis praesint, nominis ipsius proprietas docet, dominationes etiam ab eo quod quibusdam dominentur, principatus quoque quod habeant quorum sint principes, et sedes quod ita scilicet deo cohaereant et domesticae ac familiares ei sint, ut in ipsis uelut in quadam sede diuina maiestas peculiarius requiescat et quodammodo in eis firmius reclinetur.