Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Non quidem ambigimus illos quoque ordines quos apostolus enumerat ad istos referri, quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. uolumus tamen nosse unde haec sit tanta inter eos differentia, uel quemadmodum tanti nequitiae extiterint gradus? an ad hoc creati sint, ut hos ordines malitiae sortirentur et quodammodo huic nequitiae militarent?