Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tot autem esse in inmundis spiritibus quot in hominibus studia non dubie conprobatur. nam nonnullos eorum, quos etiam Planos uulgus appellat, ita seductores et ioculares esse manifestum est, ut certa quaeque loca seu uias iugiter obsidentes nequaquam tormentis eorum quos praetereuntes potuerint decipere delectentur, sed derisu tantummodo [*]( 5 Hierem. 51, 8 10 1. c. 9 16 Esai. 1, 6 ) [*]( 1 es tu] esto DłPX 2 ruinaq; flente D1 8 prof. D et om. W medicus V1 adque VP 4 simile V 5 hac W babyllon F 6 risinam F 7 reepundent F et respondent 0 disper. D1W1 P 9 adque VP doctorem D\' 10 inpenitens DOP 11 babyllonem Y babilone 0 13 caelus V 14 diaper. DPX1 15 langore WO esajas 0 16 eo r et Vulg. 18 circumlegata D1 90 XXXI W in om. DP quod VDWOP 21 nonnullus V 22 planos VDlWO: faunos D2v paganos PX ef. Mt. 37, 68 uulgos D1 23 manefestem Dl quoque OX 25 potuerunt VO decepere F1 derisum F deriso 0 dirisu X )

211
et inlusione contenti fatigare eos potius studeant quam nocere: quosdam solummodo innocuis incubationibus hominum pernoctare, alios ita esse furori ac truculentiae deditos, ut non sint contenti illorum tantummodo corpora quos subpleuerint atroci dilaceratione uexare, sed etiam inruere super eminus transeuntes atque adficere illos saeuissima caede festinent: quales illi in euangelio describuntur, ob quorum metum per illam uiam transire iam nullus audebat. quos eorumque consimiles bellis quoque et sanguinis effusione pro insatiabili ferocitate gaudere non dubium est.

alios ita eorum corda quos ceperant inani quodam tumore uidemus infecisse, quos etiam Bacuceos uulgus appellat, ut semet ipsos ultra proceritatem sui corporis erigentes nunc quidem se in quosdam fastus gestusque sustollerent, nunc uero uelut adclines ad quendam se tranquillitatis et adfabilitatis statum communes blandosque submitterent, seseque uelut inlustres et circumspectabiles omnibus aestimantes nunc quidem adorare se potestates sublimiores corporis inflexione monstrarent, nunc uero ab aliis se crederent adorari et omnes motus, quibus uera officia aut superbe aut humiliter peraguntur, explerent.

alios repperimus non solum studere mendaciis, sed etiam blasphemias hominibus inspirare. cuius rei etiam nos testes sumus, qui audiuimus apertissime daemonem confitentem per Arrium et Eunomium se impietatem sacrilegi dogmatis edidisse. quod etiam in quarto Regnorum libro unum ex isdem ipsis manifeste legimus [*]( 7 cf. Mt 8, 28 ) [*]( 2 innociois PX 3 fnmri F1 deditus V 6 adque V ilins V 7 discrib. D\' 8 eorum qui Dl 9 insanabili D\' W 10 alius F1 11 coeperant YD ceperint 0 ttunure F1 uidimuB D2r uiderimus 0 inficisBe V1P 12 ipms F1 18 fut. gestusque) fastusque D 16 seseque uelut...... 19 crederent adorari om. Y fort. reete 17 extimantes 0 20 explorent D1 alios Y repperemus P reperimus X 21 mendatiis DW blasf. DOX 22 summus W1 23 eno- Buam D\' 84 sacrilegii Dl P sacrilege W ededisse D1 25 quarto codd.: errauit auctor isdem X: eisdem 0 hisdem refl. ) [*]( 14* )

212
praedicantem: egrediar, inquit, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. de quibus apostolus, arguens illos qui ab ipsis decipiuntur, ita infert: adteudentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium.

esse autem et alia daemonum genera, id est mutorum atque surdorum, euangelia testantur. incentores etiam libidinis atque luxuriae quosdam spiritus esse propheta conmemorat spiritus, inquiens, fornicationis decepit eos, et fornicati sunt a deo suo. nocturnos quoque siue diurnos ac meridianos daemonas similiter scripturarum auctoritas docet. de quorum diuersitate perlongum est si uolumus omnia scripturarum uolumina perscrutantes singillatim percurrere, qui per prophetam onocentauri, qui pilosi, quae sirenae, quae lamiae, quae ululae, qui strathiones, qui hericii designentur, qui aspis, qui basiliscus in psalmo, qui leo, qui draco, quiue scorpios in euangelio nuncupetur, qui princeps mundi huius, qui rectores harum tenebrarum quaeue spiritalia nequitiae ab apostolo nominentur.

quae uooabula non casn neo fortuito indita illis debemus accipere, sed significatione istarum ferarum, quae. apud nos uel minus noxiae uel magis perniciosae sunt, illorum ferocitatee rabiesque distingui et ex similitudine nequitiae [*](1 m Beg. 22, 22 3 I Tim. 4, 1-2 6 cf. Luc. 11, 14. Harc. 9, 16 et 24 8 Osee 4, 12 10 Ps. 90, 5-6 13 cf. Esai. c. 13 et 34 15 Pa. 90, 13 16 Luc. 10, 19 17 Ioh. 14, 80. Eph. 6, 12 ) [*]( 1 praedicentem VW predicente 0 inquid VOP eroB W1. 2 prof. DO 8 illus V1 refert 0 5 mendatium VDWX 6 dęmonium D* adque VOP 7 sordorum V adque VOP- 8 lnzoriae D1 WP spiritos (ante esse) D\' prof. 0 10 noctarnns VI diurnus F1 meridianus F1 meridianis Dl 11 daemones W2OXv decorum 0 12 acribt. 0 18 per om. D1 14 unocent. V pelosi V 15 strutiones VDWP* structiones 0P1 strnciones X hericu Dx ericii WOX designantur V1W1PXv absis D1 iaspis 01 16 baseliscns F scorpios D1 Wl: scurpins F1 scorpiuB reU. 18 tenebrarum harum Vx nequitia OPX1 19 nomenentur F1 fortuitu WP 20 accepere F1 21 aput DlOP magis] maius D 22 ferocitatis F1 )

213
uirolentae seu principatus, quem istis inter ceteras feras siue serpentes quaedam excellentia malitiae suae confert, illos quoque eorum uocabulis nuncupari, ut scilicet alius quidem ob uehementiam furoris et rabiem ferocitatis suae leonis appellationem, alius basilisci ob illud mortiferum uirus quod priusquam sentiatur interimit, alius uero ob teporem malitiae suae onocentauri ant hericii nomen struthionisue sortitus sit.