Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hanc autem illos conluctationem non sine suo credimus labore conficere. habent namque etiam ipsi in suo conflictu quandam anxietatem atque tristitiam et maxime cum fuerint ualidioribus aemulis, id est uiris sanctis perfectisque congressi. alioquin iam non conflictus nec conluctatio, sed simplex tantum et ut ita dixerim secura illis esset hominum adtributa deceptio. et quomodo staret illud apostoli quod dicit: non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus, aduersus potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus? illud quoque: sic pugno non quasi aerem uerberans, etiterum: bonum agonem certaui.

ubi enim agon dicitur et certamen et pugna, necesse est ut utrimque sudor et labor ac sollicitudo subeatur et aequaliter illos uel super deiectione maneat dolor atque confusio uel de uictoria gaudium consequatur. ubi uero alio cum sudore luctante alius cum otio ac securitate confligit et ad deiciendum aemulum sola pro uiribus utitur uoluntate, non pugna dicenda est nec conluctatio neque certamen, sed iniqua quaedam et inrationabilis obpugnationisinpressio.

sed plane laborant et ipsi non minus inpugnantes hominum genus et desudant, ut praeualeant de unoquoque illam quam cupiunt obtinere uictoriam, et retorquetur in eos illa confusio quae nos manebat, si ab ipsis fuissemus elisi, secundum illud: caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos, et: conuertetur dolor eius in caput eius, et iterum: ueniat illi laqueus, [*](8 Eph. 6, 12 12 I Cor. 9, 26 13 II Tim. 4, 7 25 Ps. 139, 10 26 Pa. 7, 17 27 Ps. 34, 8 ) [*]( 1 XX W 8 adque VP 9 sanguenim V 11 nequititia V nequitia D\'OX\' 14 ut om. DX ut et D\' utrumque DWO\'P utrorumque X soudor D 15 uel om. 0 deiectionem D OP delectionem W 16 moneat Wl adque YOP uicturia Y 18 aemolum W\' 19 nec certamen D* 23 uicturiam F1 eos] illos ex illus V 24 fueesimus Y 25 capud V 26 conuertitur D\' dolus D\' 27 capud YD )

199
quem ignorat: et captio quam abscondit adprehendat eum: et in laqueo cadat in ipso, scilicet quem super hominum deceptione molitur. dolent igitur etiam ipsi non minus, et quemadmodum nos elidunt, ipsi quoque similiter eliduntur nec uicti sine confusione discedunt.

quas eorum ruinas atque conflictus ille, qui sanos interioris hominis oculos possidebat, cotidie cernens uidensque eos supergaudere ruinis et casibus singulorum ac timens ne de se quoque eueniret eis ista laetitia, dominum deprecatur inlumina, inquiens, oculos meos ne umquam obdormiam in mortem: ne quando dicat inimicus meus: praeualui aduersus eam. qui tribulant me, exultabunt si motus fuero. et: deus meus, ne supergaudeant mihi. ne dicant in cordibus suis: euge, euge, animae nostrae: neque dicant: deuorauimus eum. et: frenderunt super me dentibus suis. domine quando respicies? insidiatur enim in occulto sicut leo in cubili suo. insidiatur ut rapiat pauperem. et: quaerit a deo escam sibi.

qui rursum cunctis conatibus expensis cum deceptionem nostram non potuerint obtinere, super cassato labore suo necesse est ut confundantur et erubescant, qui quaerunt animas nostras, ut auferant eas, induantur pudore et confusione qui cogitant nobis mala. Hieremias quoque confundantur, inquit, illi, et non confundar ego: paueant illi, et non paueam [*]( 9 Ps. 12, 4-5 18 Ps. 34, 24-25 15 1. c. 16—17 17 Ps. 9 (10), 9 18 Pe. 108, 21 21 Pa. 39, 15 23 Ps. 34, 26. 39, 15 24 Hierem. 17, 18 ) [*]( 1 abscondit VD\'WOPX: occultaueront (ἔϰϱυψαυ) D1 2 incidat D in id ipso W 6 adque VOP sanas V oculus V 1 poeaedebat D1 cottidie DWX 10 oculus meus V unqam O in mortem (είς ϑάυατοv) DWO: in morte VPXv et Vulg. 13 ne (post mihi) VX: nec DW OP 15 neque VW: nec DOPX et VtIIg. deuorabimus OX frenderant Y: frendaerant rell. v et Vul- gata 17 qaasi 0 19 quum 0 20 optinere DW 21 erabiscant V 23 confasione et padore DPXv 24 inquid VDWP )

200
ego: induc super eos iram furoris tui, et duplici contritione contere eos. nulli etenim dubium est, cum a nobis fuerint superati, contritione eos duplici conterendos: primum quod hominibus expetentibus sanctitatem illi eam possidentes amiserint causaque extiterint perditionis humanae, deinde quod spiritales substantiae fuerint a carnalibus terrenisque deuictae.

has igitur ruinas hostium suasque uictorias intuens unusquisque sanctorum cum exultatione proclamat: persequar inimicos meos, et conprehendam illos: et non conuertar donec deficiant. conteram illos nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. contra quos etiam orans idem propheta iudica, inquit, domine nocentes me, expugna inpugnantes me. adprehende arma et scutum: et exsurge in adiutorium mihi. effunde frameam, et conclude aduersus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: salus tua egosum.

quos cum subditis et extinctis uniuersis passionibus uicerimus, merebimur illam benedictionis uocem consequenter audire: exaltetur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. haec igitur omnia et his similia sacris inserta uoluminibus legentes siue cantantes nisi contra istas nequitias spiritales, quae nobis insidiantur diebus ac noctibus, acceperimus fuisse conscripta, non modo ex eis aedificationem nullam lenitatis ac patientiae consequemur, sed etiam dirum quendam atque contrarium euangelicae perfectioni concipiemus adfectum.

non solum enim docebimur non orare pro inimicis nostris nec diligere illos, sed etiam detestari eos inplacabili odio prouocabimur et [*]( 9 Ps. 17, 38-39 12 Ps. 34, 1-3 19 Mich. 5, 9 ) [*]( 1 fumris V 3 conterendus V 5 causaeque D exteterint Dl perditiones W1 6 a om. 0 7 uicturias V 9 inimicus meus VP illus V 10 reuertar 0 illus V 11 sub W meus V 12 inquid VDWO: om. PX 14 exurge OX adiu. turium V 16 persecuntur WPX me persecuntur D(0) 18 uincerimus D 20 tuus V interibit D\' 22 canentes PXv 25 adque YP ad Dl 26 perfectionis DX\' concepiemus V1 27 non docebimur 0 28 illas V sed etiam] set iam Dl )

201
maledicere eis atque orationem aduersus eos indesinenter effundere. quae tali spiritu prolocutos uiros sanctos et amicos dei intellegere perquam scelestum est ac profanum, quibus ante aduentum Christi idcirco lex non est posita, eo quod transcendentes mandata eius euangelicis parere praeceptis et apostolicae perfectioni studere praeuenientes dispensationem temporis maluerunt.