Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Non esse inter malos perpetuam in omnibus consensionem nec posse perfectam stare concordiam etiam in illis ipsis uitiis quibus conmuniter oblectantur certa definitio est. numquam enim poterit, quemadmodum dixistis, in rebus indisciplinatis disciplina modusque seruari. in nonnullis tamen, ubi scilicet uel operationis communio uel necessitas exigit seu cuiusdam lucri inuitat consortium, necesse est eos temporalem conmodare consensum.

quod esse in hac militia nequitiae spiritalis manifestissime peruidemus, ut non solum tempora inter se uicissitudinesque custodiant, sed etiam locis quibusdam specialiter inhaerere eaque iugiter obsidere noscantur. nam quia necesse sit eos inmutatis temptationibus [*]( 11 Proy. 14, 6 (LXX) 12 Dent. 32, 81 (LXX) 18 Provo 21, 30 (LXX) ) [*]( 1 peculiaribus 0 pascit W 8 quod D ne V1 D cunctus V 5 prouocarit Or 6 XVII W ordenatam V1 8 ab eis uicissit. D 9 incurso D\' ezcursio 0 10 bonus V1 adque WP adque inter 0 honestus V1 11 quaeres (ζητήεις) W: quaeris VDl quaere D\'OPZ aput DOX 12 malus Fl 14 aput OP impius V 15 XVIII W malu. V 20 ubi] ut 0 22 temporale VD\' 23 q; uidemus D\' 24 uicissitudinisque D1 custudiant VI custodia Dl )

197
certisque uitiis atque temporibus exerere inpugnationes suas, hinc liquido conprobamus, quia nullus potest simul cenodoxiae uanitate deludi et concupiscentia fornicationis exuri, nec potest tumida inflari elatione superbiae spiritalis et carnalis gastrimargiae pariter humilitate submitti.

nec potest quis cachinnis fatuis risuque dissolui et iracundiae sub eodem tempore stimulis incitari seu certe edacis tristitiae maerore suppleri, sed necesse est unumquemque spiritum ita singillatim inpugnationem mentis adripere, ut cum aut uictus abscesserit, alii eam spiritui cedat acrius inpugnandam, aut certe si uictor extiterit, alteri nihilominus tradat similiter inludendam.