Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SERENVS: Nulli dubium est quod possint spiritus inmundi cogitationum nostrarum adtingere qualitates, sed indiciis eas sensibilibus forinsecus colligentes, id est aut ex nostris dispositionibus aut ex uerbis et studiis in quae propensius nos perspexerint inclinari. ceterum illas quae necdum de internis animae prodierunt adire omnino non possunt.

ipsas quoque cogitationes quas ingerunt, utrum susceptae uel quemadmodum susceptae sint non per ipsius animae naturam, id est per illum interiorem motum in medullis ut ita dixerim ipsius latitantem, sed ex motibus atque indiciis exterioris hominis deprehendunt. ut puta cum suggesserint gastrimargiam, si uiderint monachum oculos ad fenestram aut ad solem curiosius erexisse uel de hora sollicitius inquisisse, cognoscunt desiderium gulae fuisse susceptum. si fornicationem ingerentes senserint eum patienter telum libidinis suscepisse seu uiderint carne conmotum aut certe non ut oportuit aduersum suggestionis inmundae suspirasse lasciuiam, intellegunt in penetralibus animae libidinis iaculum fuisse defixum.

si incitamenta tristitiae, si irae, si furoris admouerint, utrumnam cordi insederint gestu corporis et sensibili conmotione dinoscunt, cum scilicet eum uel infremuisse tacitum uel cum quadam indignatione suspirasse seu uultum considerauerint quodam pallore aut rubore mutasse, et ita subtiliter quisnam cui sit [*]( 1 quin 0 quid PX 3 inminentibus W adqae VOP oborriri D 6 ea W 8 pspexerunt Dl 13 adque VOP indigitis D\' inditiiB W 14 successerint W 15 oculus V fenistram V ad post aut om. 0 16 ora WO sollicitus D1 cognuscunt V 17 guilę 0 18 aenserent F1 uiderent V 19 carnS DlOPX commotam OPX adueraos DOPXv suggestione. DIX suggessiones 0 suggescionis W 20 inmunditie 0 X penetrabilibus VDWOP 21 incitamente Dl incitamcntum D* 22 fururis admonuerent V corde D 23 insederint D\' 0P1: insiderint reU. dinuscunt V 24 cum ante quadam om. WIX 25 seu om. D\' 26 rnbure F1 robore D1P1et om. 0 )

195
deditus uitio deprehendunt. illo namque unumquemque nostrum delectari certa ratione cognoscunt, ad cuius instigationem mox quodam notu uel motu corporis consensum coniuentiamque ab eo praestitam fuisse peruiderint.

quae ab illis asriis uirtutibus ita deprehendi non mirum est, cum hoc a prudentibus quoque uiris saepissime fieri uideamus, ut scilicet interioris hominis statum de figura et uultu seu qualitate exterioris agnoscant quanto ergo certius haec ab his poterunt deprehendi, quos utique, ut spiritalis naturae, multo subtiliores ac sagaciores bominibus esse non dubium est.