Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Has itaque diuisiones fixas atque inmobiles retinentes scientesque nihil esse bonum nisi uirtutem solam, quae ex timore dei ac dilectione descendit, nec malum quicquam. esse nisi peccatum solum et separationem a deo diligenter nunc discutiamus, utrum deus umquam sanctis suis aut per se aut per alium quempiam inferri permiserit malum. quod sine dubio nusquam omnino repperies. nec enim potuit aliquando cuiquam nolenti ac resistenti malum peccati alter inferre nisi illi soli, qui illud in sese cordis ignauia et corrupta uoluntate suscepit.

denique cum beato lob diabolus adhibitis uniuersis nequitiae suae machinis malum hoc peccati uoluisset inferre ac non solum cunctis eum facultatibus spoliasset, uerum etiam post illum de morte septem filiorum tam atrocem tamque insperatum orbitatis dolorem uulnere eum pessimo a capitis uertice usque ad plantam pedum et intolerandis cruciatibus onerasset, nequaquam ei peccati maculam quiuit infligere, quia in cunctis inmobilis perseuerans nullum blasphemiae adcommodauit adsensum.