Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Lapsus uero quispiam nequaquam subitanea ruina conrmase credendus est, sed aut prauae institutionis deceptus exordio aut per longam mentis incuriam paulatim uirtute animi decedente et per hoc sensim uitiis increscentibus casu miserabili concidisse. ante contritionem enim praecedit iniuria, et ante ruinam mala cogitatio. quemadmodum domus numquam subitaneo ad ruinam procumbit inpulsu, nisi aut antiquo uitio fundamenti ant longa inhabitantium desidia stillicidiis primum paruissimis penetrantibus corrupta [*]( 10 Sir. 11, 30 24 Proy. 16, 18 (LXX) ) [*]( 1 XV W 8 uoluniatee D1 inmntabiles D1W1 4 po- tudi V 5 contriam V 7 custudia V per] p D gratia VD2 8 quicquid VX quicquit W 9 necleg. 0 12 soemmate 0 frequenter FD1 18 niotoriae V poteest 01 14 snspitione VDX 15 quia. F 18 parata D patrata X retineatur 0 semper pro illa D 19 aque F adque 0 cnstndiri F 20 XVI W 23 deoedente VX: decidente J)WOv 24 praecidit V 26 procmnbet WOX . )

176
sensim fuerint munimenta tectorum, quibus per netustam neglegentiam in maiorem modum patefactis atque conlapsis riuatim post haec influet pluuiarum imbriumque tempestas. in pigritiis enim humiliabitur eontignatio, et in segnitia manuum stillabit domus.

quod animae spiritaliter euenire idem Salomon aliis uerbis ita designat stillicidia, inquiens, eiciunt hominem in die hiemali de domo sua. eleganter ergo mentis incuriam domati conparauit tectoque neglecto, per quam primo quidem uelut minutissima quaedam penetrant ad animam stillicidia passionum. quae si uelut parua ac leuia neglegantur, conrumpunt tigna uirtutum et post haec influunt imbre largissimo uitiorum, per quem in die hiemali, id est in tempore temptationis, ingruente inpugnatione diaboli expelletur mens de habitatione uirtutum, in qua scilicet aliquando cireumspectam diligentiam retinens uelut in domus propriae possessione requieuerat.

His itaque conpertis infinitam spiritalis cibi percepimus uoluptatem, ita ut ex hac conlatione maiore animi gaudio repleremur, quam ante tristitia super nece sanctorum fueramus adfecti. non solum enim de quibus haesitabamus edocti sumus, uerum etiam illa, quae pro tenuitate sensus nostri minus inquirere noueramus, sub illius quaestionis interrogatione cognouimus. [*]( 4 Eccles. 10, 18 (LXX) 7 Prov. 27, 15 (LXX) ) [*]( 2 negligentiam W necleg. 0 adque V 3 dirinatim 0. influit D 4 pegritiis V 5 lignitia D1W1 manu mustillabit D1 manus stillabit D\' 6 eolomon W saiamon X 8 domu D\' eliganter W dogmati V domui WO 9 neclecto WO 12 influent 0 13 hiemale D\' id eet om. D\' 14 diabali VDl ezpellitur VO 16 domu 0 domo propriae possessionis D\'X 17 cybi D percipimus D1 21 illa quae) aliaq; D1 tenuetate F1 22 illius euanuit in V 23 cognommus. Explicit conlatio abbatia theodori de joece sanctorum VDWOX )

177