Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Mutabilitati autem etiam supernas potestates ut diximus subiacere declarant illi, qui de eorum numero corruptae uoluntatis uitio conruerunt. unde neque illi inmutabilis naturae esse putandi sunt, qui in illa qua creati sunt beatitudine perseuerant, eo quod in contrariam partem non fuerint similiter deprauati. aliud namque est inmutabilis naturae esse, aliud uirtutis industria bonique custodia per inmutabilis dei gratiam non mutari.

quidquid enim per diligentiam vel adquiritur uel tenetur, potest etiam per neglegentiam deperire. ideoque dicitur : ne beatifices hominem ante exitum suum, quod uidelicet adhuc in conluctatione quis et ut ita dixerim scammate constitutus, quamuis uincere soleat ac frequentes palmas uictoriae consequatur, non potest tamen a metu ac suspicione incerti prouentus esse securus.

et idcirco deus solus inmutabilis uel bonus dicitur, qui bonitatem non industriae studio, sed naturaliter possidens non potest aliud quid esse quam bonus. nulla igitur uirtus potest inmobiliter ab homine possideri, sed ut parta iugiter teneatur, necesse est eam semper illa qua adquisita est sedulitate atque industria custodiri.