Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tristitia et acedia nulla quemadmodum superiora diximus accedente extrinsecus prouocatione generari solent. nam solitarios quoque et in heremo constitutos nullique humano conmixtos consortio frequenter atque amarissime uexare noscuntur. quod esse uerissimum, quisque fuerit in solitudine conmoratus et pugnas hominis interioris expertus, ipsis experimentis perfacile conprobabit.