Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Ideoque dominus noster Iesus Christus, cum apostoli pronuntietur sententia temptatus fuisse per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen absque peccato, id est absque huius passionis contagio, nequaquam scilicet aculeos concupiscentiae carnalis expertus, quibus nos necesse est etiam ignorantes inuitosque conpungi, quippe cui nulla inerat similitudo seminationis uel conceptionis humanae, ita rationem conceptus eius archangelo nuntiante: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod ex te nascetur sanctum uocabitur filius dei.