Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Etenim quantum docet uetus traditio, has easdem terras Chananaeorum, in quas introducuntur filii Israhelis, filii Sem fuerant quondam. in orbis diuisione sortiti, quas deinceps per uim atque potentiam posteritas Cham peruasionis iniquitate possedit. in quo et dei iudicium rectissimum conprobatur, qui et illos de locis alienis quae male occupauerant expulit, et istis antiquam patrum possessionem, quae prosapiae eorum in diuisione orbis fuerat deputata, restituit.

quae figura in nobis quoque stare certissima ratione cognoscitur. nam uoluntas domini possessionem cordis nostri non uitiis, sed uirtutibus naturaliter deputauit quae post praeuaricationem Adae insolescentibus uitiis, id est populis Chananaeis a propria regione depulsae cum ei rursum per dei gratiam diligentia nostra ac labore fuerint restitutae, non tam alienas occupasse terras quam proprias credendae sunt recepisse.-