Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cum ad Abraham de futuris dominus loqueretur, quod uos minime requisistis, non septem gentes legitur dinumerasse, sed decem, quarum terra semini eius danda promittitur. qui numerus adiecta idololatria atque blasphemia euidenter inpletur, quibus ante notitiam dei et gratiam baptismi uel inpia gentilium uel blasphema Iudaeorum multitudo subiecta est, donec in intellectuali Aegypto conmoratur. si autem abrenuntians quis et egressus exinde per dei gratiam deuicta pariter gastrimargia ad heremum peruenerit spiritalem, de inpugnatione trium gentium liberatus contra septem tantum, quae per Moysen dinumerantur, bella suscipiet.