Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huius passionis figura, qua necesse est quamuis spiritalem summumque monachum coartari, proprie satis aquilae similitudine designatur. quae cum excelsissimo uolatu ultra nubium fuerit altitudines sublimata seseque ab oculis cunctorum mortalium 10 facie terrae totius absconderit, rursus ad uallium ima submitti et ad terrena descendere ac morticinis cadaueribus inplicari uentris necessitate conpellitur. quibus manifestissime conprobatur gastrimargiae spiritum nequaquam posse ut cetera uitia resecari uel per omnia similiter extingui, sed aculeos eius ac superfluos adpetitus uirtute animi retundi tantum atque cohiberi.