Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

SARAPION: Octo esse principalia uitia quae inpugnant monachum cunctorum absoluta sententia est. quae figuraliter [*]( 10 Eph. 6, 12 15 PB. 90, 7 ) [*]( 1 et curiositas W1 2 hereses DWOPX praeiumtio YO 3 uanitahm 0 4 blast. YO marmor. D1 detreotatio D detractio WOPX hee 0 6 fortior Y 8 suma Y summę D 11 nubis V 12 principatas et potestates DO 13 harum om. D 14 nequitia. (e eras.) W et OP caelist. Y 15 uero Y nonagisimo Dl nonageeimo D\'WOX nonageMimo P 16 decim YP milia] mt D 17 peraidetnr 0 aalidioris V1 18 acilecit F adque FOP aperit. Y 19 adqae YP aerea W aeria 0 21 mosen VW1 moisen W\' gentes dinumeratae sint D 23 conmodum 0: commodum reU. 24 serapion DIX 25 cunctorum om. D* )

144
sab gentium uocabulo nominata idcirco nunc omnia non ponuntur, eo quod egressis iam de Aegypto et liberatis ab una gente ualidissima, id est Aegyptiorum, Moyses uel per ipsum dominus in Deuteronomio loquebatur. quae figura in nobis quoque rectissime stare deprehenditur, qui de saeculi laqueis expediti gastrimargiae, id est uentris uel gulae uitio caruisse cognoscimur.

et habemus iam contra has residuas septem gentes simili ratione conflictum, prima scilicet quae iam deuicta est minime conputata. cuius etiam terra in possessionem Israheli non datur, sed ut deserat eam perpetuo et egrediatur ab ea domini praeceptione sancitur. et idcirco ita sunt moderanda ieiunia, ut non necesse sit per inmoderationem continentiae, quae defectione carnis uel infirmitate contracta est, reuerti rursus ad Aegyptiam terram, id est pristinam gulae et carnis concupiscentiam, quam cum mundo huic abrennntiaremas abiecimus, quod figuraliter illi perpessi sunt, qui egressi in solitudinem uirtutum. rursus desiderauerunt ollas carnium super quas sedebant in Aegypto.