Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sed neque debere nos in eorum extolli uictoria similiter Monet: ne postquam comederis, inquit, et satiatus domus pulchras aedificaueris, et habitaueris in eis, habuerisque armenta et ouium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui, qui edniit te de terra Aegypti, de domo seruitutis: et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili.. Salomon quoque in Prouerbiis: si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: in subplantatione autem eius noli extolli, ne uideat dominus et non placeat ei, et auertat iram suam ab eo, id est ne perspiciens elationem cordis tui ab eius inpugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo rursus illa quam per dei gratiam ante superaueras passione uexari.

non enim orasset propheta dicens: ne tradas, domine, bestiis animam confitentem tibi, nisi scisset propter inflationem cordis quosdam, ut humilientur, eisdem rursus uitiis quae uicerant tradi. quamobrem certos esse nos conuenit tam ipsis rerum experimentis quam innumeris scripturae testimoniis eruditos, nostris . nos uiribus, nisi dei solius auxilio fulciamur, tantos hostes superare non posse et ad ipsum cotidie summam uictoriae nostrae referre debere, ita super hoc quoque per Moysen [*]( 4 Deut. 8, 12-15 11 Provo 24, 17-18 (LXX) 18 Ps. 73, 19 ) [*]( 1 dabatque V conspecto F1 4 inquid VDOP satnratus D satiatus fueris domos pulcras 0 5 habetaueria F1 habitaberig D\' 6 armata Dx 7 cupiam V1 9 de ante terra om. V et de domo F 10 doctur F adque VP 11 terribfle D1 solomon VW* salamon OP >12 subplantionS V supplantationem W1 15 pepitiens V discedit D1 16 dereleetua F1 gratiam dei 0 17 profeta VO 18 besteis 0 20 rursum WXv 21 certus V1D1 22 scribturae V testem. F1 eruditus Dl 23 tantus F 24 et om. V summa I DO uicturiae F 25 mosen F mosen W )

140
domino coamoneate: ne dicas in corde tuo, cum deleuerit eas dominus deus taas in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit me dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.

neque enimpropter iustitias tuas et aequitatem cordis tai tu ingrederis, ut possideas terras earum: sed quia illae egerunt impie, te introeunte deletae sunt. rogo, quid apertius potuit dici contra perniciosam opinionem praesomptionemque nostram, qua totum quod agimus uel libero arbitrio uel nostrae uolumus industriae deputare P ne dicas, inquit, in corde tuo, cum deleu-erit eas dominus deus tuus in conspectu tuo: propter iustitiam meam introduxit medominusut terram hancpossiderem.

nonne his qui ocuios animae reeeratos et aures habent ad audiendum euidenter expressit: cum tibi prospere uitiorum carnalium bella successerint et uideris te de ipsorum caeno et conuersatione mundi istius liberatum, non tuae id uirtuti nec sapientiae prouentu pugnae atque uictoriae inflatus adscribus, credens te propter labores et studium tuum et arbitrii libertatem de spiritalibus nequitiis uel carnalibus uitiis obtinuisse uictoriam? quibus procul dubio in nullo penitus praeualere potuisses, nisi te domini conmuniaset ac protexisset auxilium.