Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Nam illud ridiculum qualiter expromatur, quod nonnullos post illum primae renuntiationis ardorem, quo uel res familiares uel opes plurimas ac militiam saeculi relinquentes semet ipsos ad monasteria contulerunt, tanto cernimus studio in his, quae penitus abscidi non possunt et quae nequeunt in hoc ordine non haberi, quamuis parua uiliaque sint, esse deuinctos, ut horum cura pristinarum omnium facultatum superet passionem. quibus profecto non magne proderit maiores opes 20 substantias contempsisse, quia affectus earum, ob quos illae contemnendae sunt, in res paruas atque exiguas transtulerunt.

nam uitium cupiditatis et auaritiae, quod erga species pretiosas exercere non possunt, circa uiliores materias retinentes non abscidisse, sed conmutasse se probant pristinam passionem. nam nimia deuincti diligentia erga curam psiathii, sportellae, sagelli, codicis aliarumque similium rerum quamuis uilissimarum eadem tamen qua antea libidine detinentur. quae etiam tanta aemulatione custodiunt atque defendunt, ut pro ipsis aduersus fratrem conmoueri eos et quod est turpius etiam litigare non pudeat.

in quibus adhuc aegritudine cupiditatis pristinae laborantes haec eadem, quae usus corporis possidere monachum uel necessitas cogit, secundum numerum mensuramque communem non sunt habere contenti, in hoc quoque sui cordis auaritiam designantes, cum uel ea quibus uti necesse est propensius student habere quam ceteri, uel excedentes diligentiae modum peculiarius ea adtentiusque custodiunt et ab aliorum contrectatione defendunt, quae uniuersis fratribus debent esse conmunia.

quasi uero differentia tantummodo [*]( 1 nonnullus F1 2 quod Ol 3 militia D1 reliquentes D 4 moDasteriom 0 6 habere D1P1 diuinctus V 8 magnę WP 9 contemniese qui 0 10 adqae VWOP 12 retenentes D1 P1 13 pristinam paasionem om. V 14 siathi-i D peiatii 0 psiati. P peiathi X sportelli Y sportillę P 15 sagelli VD\'W OX: sagilli P saccelli D1 cf. Instit. V, 30, 1 «odiees DiP post codicis addrtnt PXv: mattae 17 adque VW P 18 adnersis D1 commoaere D1 19 litigigare W\' 24 studeant OP 25 cuitudiunt V 26 illorum 0 27 commonia D1 )

118
metallorum et non ipsa passio cupiditatis habeatur in noxa, et pro rebus quidem magnis irasci non liceat, pro uilioribus uero hoc ipsum fecisse sine culpa sit, et non idcirco pretiosiores abiecerimus materias, ut facilius disceremus uiliora contemnere. quid enim differt utrum quis perturbationem cupiditatis erga opes amplas atque magnificas an erga uiliores exerceat species, nisi quod in eo reprehensibilior iudicandus est, quod qui maxima spreuerit minimis obligetur P ideoque perfectionem cordis abrenuntiatio ista non obtinet, quia cum censum habeat pauperis, non abiecit diuitis uoluntatem. [*]( 1 innoxia D1OPX1 3 ipsud P 4 discernemuB Dl 6 adque VP 8 quod cum maximas 0 spuerit D . in minimis WX .9 optinet W 10 uoluntatem. Explicit conlatio (cott P) abbatis danihelis (danielis OX) de concupisoentia (conooncupisc. W) carnis ac (et OP) spiritus YDWOPX Incipiunt capitula de abBt ai (i in e mutat.) rapionis c̃lationibus D Inoipit conlatio abbatis sarapionis (serap. X) de octo principalibuj uitiis (uitiiJ princilibua O) OX Incipit capitulatio eiuadem 0 )
119