Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem in hoc loco carnem non hominem, id est hominis substantiam, sed uoluntatem carnis et desideria pessima debemus accipere, sicut ne spiritum quidem aliquam rem substantialem, sed animae desideria bona et spiritalia designari. quem sensum idem beatus apostolus superius euidenter expressit ita incipiens: dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus uero aduersus carnem: haec autem inuicem aduersantur sibi, ut non quaecumque uultis illa faciatis.

quae eam utraque, id est desideria carnis et spiritus in uno eodemque sint homine, intestinum cotidie intra nos geritur bellum, dum concupiscentia carnis, quae praecipitanter fertur ad uitia, his quae ad praesentem requiem pertinent deliciis gaudet. quibus e contra concupiscentia spiritus aduersata ita desiderat tota spiritalibus studiis inhaerere, ut etiam necessarios carnis usus optet excludere, sic illis iugiter cupiens occupari, ut nullam optaret fragilitati eius curam penitus inpertire. caro luxuriis ae libidine delectatur, spiritus ne ipsis quidem naturalibus desideriis adquiescit.

illa cupit satiari somno, repleri cibo, hic ita uigiliis et ieiuniis saginatur, ut ne ad ipsum quidem necessarium uitae usum somnum cibumque uelit admittere. illa uniuersis exuberare copiis concupiscit, hic ne ipsius quidem exigui panis cotidianam substantiam habere contentus est. lauacris illa nitescere et cotidianis adulantium cuneis adpetit. constipari, hic squalore sordium et inaccessibilis heremi uastitate congaudet cunctorumque mortalium praesentiam [*]( 8 1. o. 16—17 ) [*]( 6 nec X 6 designara DI 10 nero] antem P 14 in tMtimonium 0 cottidie DX 16 diliciis D\'P 19 nt] et 0 20 inpertiri D\'O\' 23 geinniis Dl 24 somnum cibumque (cyb. D) DOX: s. cibosque P somnumque W uellit DlPl admitere D 25 exuberare D\' nec PX 26 cottid. X 87 cottid. DX coneii D1W1 19 perorrescit W )

106
perhorrescit. honoribus illa et laudibus hominum confouetur, hic inrogatis sibi iniuriis ac persecutionibus gloriatur.