Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Huius igitur magisterio institui cupientes, cogitationum etiam stimulis agitati ad cellam eius iam die aduesperante peruenimus. qui habito aliquantisper silentio cum propositum nostrum praedicare coepisset, quod scilicet patriam relinquentes tot prouinciis pro amore domini perlustratis egestatem ac uastitatem heremi tolerare et imitari rigorem conuersationis illorum tanto opere niteremur, quem uix ipsi qui in eadem [*]( 1 quumque 0 nonagin. W1 2 deferre DIX 3 aduliceutia Dl scholis 0 4 tradedit D1 5 scientiae D 8 cunctis D inatitotio W 10 penitraxe W1 11 dominum W turbas fratrum D 14 anachorit. W1Panacoret. 0 iugi. (s eras.) W 16 penitrans W1 laca Dl 17 delitescen» W - delitiscena reU. anaohoritis PXI 18 cottidiano DP 19 adque Dl 20 bobali P 21 DWO non distingupnt mageaterio Wl 24 quo 0 25 prouintiis W 26 conuersationis rigorem D 27 tanto opere 0: tanto«pere D tantopere reU. )

69
necessitate atque inopia nati educatique sunt sustinerent,

respondimus nos ob id ad eius doctrinam ac magisterium tetendisse, ut inbui aliquatenus tanti uiri institutionibus ac perfectione possemus, quam innumeris documentis inesse eidem senseramus, non ut nullis quae tamen in nobis non essent laudibus grauaremur aut elatione animi, qua in nostris quoque cellulis nonnumquam suggestione titillabamur inimici, ipsius quoque sermonibus inflaremur. quamobrem illa nobis potius precabamur infundi, quibus conpungi uel humiliari, non quibus nobismet ipsis blandiri extollique possemus.