Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In tantum autem uniuersa quae ad salutem pertinent apostoli sibimet a domino largita senserunt, ut ipsam quoque fidem praestari sibi a domino postularent dicentes: adde nobis fidem, plenitudinem eius non libero arbitrio praesumentes, sed dei sibi credentes munere conferendam. denique docet nos idem auctor salutis humanae, quam ipsa fides nostra lubrica sit et infirma et nequaquam sibi sufficiens, nisi fuerit auxilio domini roborata, dicens ad Petrum: Simon Simon, ecce Satanas expetiuit uos ut cribraret uos tamquam triticum: sed ego rogaui patrem meum, ne deficeret fides t u a.

quod alius in semet ipso sentiens fieri et quodammodo fidem suam infidelitatis fluctibus ad perniciosi naufragii uidens scopulos perurgueri ad eundem dominum auxilium fidei suae postulans dicit: domine, adiuua [*]( 1 I Reg. 2, 9 (LXX) 2 Ps. 117, 14 7 II Cor. 3, 5 10 L c. 6 14 Luc. 17, 5 19 Luc. 22, 81-32 25 Marc. 9, 23 ) [*]( 1 fortitudinem W 3 et ante factue om. W 4 in Balute 0 7 quo Dl inquid DWPX1 9 quod minus..... ex deo est crasa in D pote est 0 idonitas WOPX: idoneitas v 14 prestare D1 dfie adde (diie ad in ras. m. 2) D domine auge v 16 conferentes W conferenda 0 17 auctor idem D 19 aymon symon WP 20 uos ante ut eras. in D crebraret W cribaret 0 uos om. 0 22 dificeret W alios WlOP 24 scopolos WO perurguere D perurgeri PX )

89
infidelitatemmeam. in tantum itaque senserunt euangelici et apostolici uiri uniuersa quae bona sunt auxilio domini consummari, et ne ipsam quidem fidem suam confisi sunt inlaesam se posse suis uiribus uel arbitrii libertate seruare, ut hanc uel adiuuari in se uel donari sibi a domino postularent.

quae si in Petro ne deficeret domini egebat auxilio, quis erit tam praesumptor et caecus, qui se erga huius custodiam cotidiano domini credat adiutorio non egere ? praesertim cum ipse dominus in euangelio hoc ipsum euidenter expresserit dicens: sicut palmes non potest fructum facere a semet ipso nisi in uite manserit, ita et uos nisi in me manseritis, et iterum: quia sine me nihil potestis facere.

quam sit igitur ineptum ac sacrilegum quicquam de bonis actibus nostrae industriae et non dei gratiae uel adiutorio deputare, manifeste probatur dominica protestante sententia sine sua inspiratione uel cooperatione spiritales fructus exhibere neminem posse. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. Zacharias quoque: quia si quid bonum, ipsius est, et si quid optimum, ab ipso. et ideo constanter beatus apostolus quid, inquit, habes quod non accepisti? quodsi accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?