Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

PAFNVTIVS : Hoc uos recte mouisset, si in omni opere uel disciplina principium tantum esset ac finis et non etiam quaedam medietas interesset. itaque sicut occasiones salutis diuersis modis deum cognoscimus operari, ita nostrum est occasionibus a diuinitate concessis uel enixius uel remissius famulari. nam [sicut dei fuit uocantis oblatio exi de terra tua, ita Abrahae fuit exeuntis oboedientia, et quemadmodum illud quod dicitur et ueni in terram ut fiat obtemperantis est opus, ita illud quod additur quam tibi monstrauero iubentis dei uel promittentis est gratia.

certos tamen esse nos conuenit, quod omnem uirtutem indefessis conatibus exercentes nequaquam diligentia uel studio nostro perfectionem possimus adtingere nec sufficiat humana sedulitas laborum merito ad tam sublimia beatitudinis praemia peruenire, nisi ea domino nobis cooperante et cor nostrum ad id quod expedit dirigente fuerimus indepti. ideoque debemus cum Dauid orantes momentis singulis dicere: perfice gressus meos in semitis tuis: ut non moueantur uestigia mea, et: statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos, ut nostrum arbitrium, quod procliuius uel ignoratione boni uel oblectatione passionum fertur ad uitia, ille inuisibilis rector mentis humanae ad uirtutum potius studia retorquere dignetur.

quod uno uersiculo per prophetam manifestissime legimus decantari: inpulsus uersatus sum ut caderem: in quo liberi arbitrii infirmitas designatur. et dominus suscepit me: rursum adiutorium domini iunctum eidem semper ostenditur, quo, ne penitus libero conlabamur arbitrio, cum titubasse nos uiderit, porrectione quodammodo manuum suarum sustentat atque confirmat. et iterum: si dicebam: motus est pes [*]( 17 Ps. 16, 5 18 Ps. 39, 3 24 Ps. 117, 13 , 25 1. c. 29 Ps. 93, 18 ) [*]( 1 omni eras. in D: om. P 3 occasione DO2 ocoassiones WP 4 deum eras. in D 5 occansionibus Dx 7 habrahae W exenotes WxPl 9 quem D 13 sufficiet W\'0 15 ea D 19 supra OPv 23 profetam DxO 26 rursus 0 27 quo] quo iam D\'Pc 28 manum D\' 29 adque DP pe∗∗S D )

85
meus, lubrica. scilicet arbitrii facultate, misericordia tua domine adiuuabat me. iterum mobilitati suae dei coniungit auxilium, quia, ne, moueretur pes fidei suae, non industriae propriae fuisse, sed misericordiae domini confitetur. et iterum:

secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, qui libero utique mihi nascebantur arbitrio, consolationes tuae laetificauerunt animam meam: per tuam scilicet inspirationem uenientes in cor meum et reserantes contemplationem futurorum bonorum, quae pro teo nomine laborantibus praeparasti, non solum abstulerunt omnem anxietatem cordis mei, uerum etiam summam laetitiam contulerunt. et rursum: nisi quia dominus adiuuit me: paulo minus habitauerat in inferno anima mea. liberi utique arbitrii prauitate in inferno se habitaturum fuisse testatur, nisi domini fuisset adiutorio ac protectione saluatus.

a domino enim, non a libero arbitrio gressus hominis diriguntur, et cum ceciderit iustus, libero dumtaxat arbitrio, non conlidetur. quapropter ? quia dominus subponit manum suam. hoc est apertissime dicere: nullus iustorum sibi sufficit ad obtinendam iustitiam, nisi per momenta singula titubanti ei et conruenti fulmenta manus suae subposuerit diuina clementia, ne prostratus intereat penitus, com fuerit liberi arbitrii infirmitate conlapsus.