Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Necdum uos desideriis renuntiasse mundanis nec mortificasse concupiscentias pristinas cogitationum uestrarum prodit infirmitas. nam sicut desidiam cordis uestri desideriorum uestrorum peruagatio protestatur, hanc peregrinationem ac parentum absentiam, quam mente potius suscipere debuistis, carne tantummodo sustinetis. sepulta enim haec omnia ac de cordibus uestris euulsa penitus iam fuissent, si uel rationem ipsius abrenuntiationis uel principalem solitudinis causam in qua consistimus cepissetis.

ideoque nos illa otii aegritudine sentio laborare, quae in Prouerbiis ita notatur: in desideriis est omnis otiosus, et iterum: desideria pigrum occidunt. nam et nobis poterant haec quae commemorastis carnalium commodorum non deesse conpendia, si credidissemus ea nostro conuenire proposito aut talem ex illis amoenitatum [*]( 23 Prov. 13, 4 (LXX) 24 Prov. 21, 25 ) [*]( 1 anime 0 animum Kv paschebamur 0 fructum nos Kv 2 conuersatione BFO 3 salutis se B\' tum OKv cf. cap. 9, 4 1 habita 4 aaita O: auita K habita BF 5 ipsaque K iocunda B K2 7 possint Kc 13 adque Bl ingemiscens B\'K ait BF ita respondit Ov: om. K 14 necdum inquit K* 16 uestri et B\' fort. scrib. desidia c. uestri et 22 cepissetis 0: coepissetis BFKv illa uos K 25 potuerant K 26 conpendia] carnalia Kl 27 ea om. 0 tale B ) [*]( 43* )

676
uoluptatibus fructum nobis iudicassemus posse conferri, qualis iste est qui de hoc locorum squalore et corporis contritione conquiritur. nec sumus ita parentum solacio destituti, ut nobis desint qui de suis substantiis sustentare nos gaudeant, nisi nobis illa sententia saluatoris occurrens quidquid ad fotum huius pertinet carnis excluderet, quadicitur: qui non re 1 iquerit (siue oderit) patrem et matrem et filios et fratres, non potest meus esse discipulus.

quodsi parentum quoque praesidio essemus omnimodis desolati, uel potentum mundi istius obsequia deesse non possent, qui promptissima largitate necessitatibus nostris cum omni gratiarum actione subministrare gauderent. quorum munificentia sustentati parandi uictus sollicitudine careremus, nisi nos uehementer illa prophetica maledictio deterreret. nam maledictus, inquit, homo, qui spem suam ponit in homine, et: nolite confidere in principibus. potuimus etiam cellulas saltim nostras supra Nili fluminis alueum conlocantes aquam habere pro foribus, ne eam a quattuor milibus passuum nostris cogeremur deferre ceruicibus, nisi nos ad tolerantiam laboris istius indefessos beatus apostolus reddens hoc iugiter animaret eloquio, unusquisque, inquiens, propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.

nec ignoramus esse nonnulla etiam in regionibus nostris amoena secreta, in quibus pomorum copia et hortorum gratia uel ubertas necessitatem uictus nostri minimo labore corporis [*]( 6 Luc. 14, 26 14 Hierem. 17, 5 (LXX) 16 Ps. 145, 2 21 I Cor. 3, 8 ) [*]( 2 est om. BF 3 solatio B distituti Kl nobis om. Kc 4 quique K1 5 nobis] nos K quicquid F2OK2 forum K1 6 relinquerit OK\' 7 aut matrem BF 9 omnis modis B1F1 quoque essemus praesidio destituti (dist Kl) Kv certe uel Kv 10 potentium OK stius 0 11 promtiuima FO prumpt. Kl 12 muniflcentie Bl 13 sollicitudinem 0 14 profetica BFO 15 inquid BFOK1 suam om. K hominem OK 17 saltem FO albeum FO 18 a Br e Kc: . om. FO 19 tollerantiam BKX 23 etiam om. Kc 24 et ubertas Kl )

677
expedirent, nisi inpingendam illam nobis exprobrationem quae ad illam in euangelio directa est diuitem uereremur: quia recepisti consolationem tuam in uita tua. sed despectis illis omnibus et cum uniuersa mundi huius uoluptate contemptis his tantum squaloribus delectamur uniuersisque deliciis horrendam solitudinis istius praeferimus uastitatem neque huic harenarum amaritudini quantasuis uberis glaebae diuitias conparamus, non temporalia huius corporis lucra, sed aeterna spiritus emolumenta sectantes.

parum est enim renuntiasse monachum semel, id est in primordio conuersionis suae contempsisse praesentia, nisi eis cotidie renuntiare perstiterit. usque ad finem namque huius uitae illud nobis dicendum est cum propheta: et diem hominis non desideraui, tu scis. unde et dominus in euangelio si quis, inquit, uult post me uenire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me.