Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quarta atque uicensima ista conlatio abbatis Abraham Christo fauente procuditur, omnium seniorum traditiones atque statuta concludens: qua uestris orationibus consummata illorum uiginti quattuor seniorum, qui in sancta Apocalypsi coronas suas agno offerre dicuntur, numero mystice congruentes cunctarum promissionum nostrarum debitis nos credimus absoluendos. si qua proinde gloria hi uiginti quattuor seniores nostri ob institutionis suae meritum fuerint coronati, illi qui pro salute mundi immolatus est agno prostratis sunt capitibus oblaturi: ipse enim et illis tam eximium sensum et nobis qualemcumque sermonem, quo tanta profunditas promeretur, propter honorem nominis sui donare dignatus est. et necesse est ut ad auctorem bonorum omnium muneris sui merita referantur, cui hoc ipso debetur amplius quo magis soluitur.

igitur ad hunc Abraham inpugnationem cogitationum nostrarum anxia confessione detulimus, qua ad repetendam prouinciam nostram atque ad reuisendos parentes cotidianis animae aestibus urguebamur.\' hinc etenim nobis maxima desideriorum nascebatur occasio, quod tanta religione atque pietate parentes nostros praeditos recordabamur, ut eos nequaquam inpedituros nostrum propositum praesumeremus, hoc iugiter mente uoluentes, quod profectum magis ex illorum essemus adsiduitate capturi, nullaque nos corporalium rerum sollicitudine, nullis prospiciendi uictus distentionibus occupandos, illis adfatim omnem cum gaudio praebitionem nostrae necessitatis explentibus.

insuper etiam spe inanium gaudiorum [*]( 4 Apoc. 4, 4 ) [*]( 1 adque B\' uicensima Kx: ni I oiceBima B uicesima FOX\' 2 fabente B\'0 procluditar BF\'0 adque Bl 3 instituta O\'Kr que 0 quia K\' 4 XXIIII BF, item infra apocalipsi BK1 apocalipsin 0 5 numeri Kl misticq 0 7 absoluendos] liberandos Kv hii BlFOK senes OKr 9 prostratls Fr: prostrati BO subiectis Kc 10 enim et] et enim Bl illi statim K\' 13 bonorum operum omnium OKl 14 cui.... soluitur otn. BF quo] qua 0 16 quaj quia OKx prouintiam B 17 adque Bl quotid. 0 cottid. K 19 relegione BlKl adque B 20 eis ICc 21 inpedituros om. Kc praeponeremne Kc )

675
animas pascebamus, credentes nos fructum maximum percepturos de conuersione multorum, qui uelut nostro essent ad uiam salutis exemplo ac monitis dirigendi. tunc praeterea ipsorum locorum situs, in quibus erat maioribus nostris auita possessio, ipsarumque amoenitas iucunda regionum ante oculos pingebatur, quam grate et congrue solitudinis spatiis tenderetur, ita ut non solum delectare monachum possent secreta siluarum, sed etiam maxima uictus praebere conpendia.

quae omnia praedicto seni cum secundum fidem conscientiae nostrae simpliciter panderemus, nec iam inpugnationum uim tolerare nos posse, nisi nobis per illius medicinam dei gratia subuenisset, profusis lacrimis testaremur, tacitus ille diuque cunctatus atque ad extremum grauiter ingemescens ait.