Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quid ergo est unum quod illis tantis tamque innumeris bonis tam inconparabiliter praeponatur, ut spretis abiectisque omnibus solum debeat possideri ? nimirum illa pars optima, cuius magnificentiam ac perpetuitatem cum relicto susceptionis atque humanitatis officio Maria praelegisset, ita praedicatur a domino: Martha Martha, sollicita es et turbaris circa multa: paucis uero opus est aut etiam uno. Maria bonam partem elegit, quae non auferetur ab ea. una ergo est theoria, id est contemplatio dei, cuius merito omnia iustificationum merita, uniuersa uirtutum studia postponuntur. et illa quidem omnia, quae in apostolo Paulo fulsisse praediximus, non solum bona et utilia, uerum etiam magna atque praeclara sunt.

sed sicut uerbi gratia stagni metallum, quod alicuius utilitatis et gratiae putabatur, fit argenti contemplatione uilissimum et rursum auri conparatione meritum euanescit argenti, aurum quoque ipsum gemmarum conlatione contemnitur et ipsarum nihilominus quamuis insignium multitudo gemmarum unius margariti uincitur claritate, ita illa omnia merita sanctitatis quamuis non solum ad praesens bona et utilia sint, uerum etiam donum aeternitatis adquirant, tamen si diuinae contemplationis meritis conferantur, uilia atque ut ita dixerim uendibilia censebuntur. et ut hanc eandem conparationem etiam scripturarum confirmet auctoritas, nonne de uniuersis quae a deo creata sunt generaliter scriptura pronuntiat dicens: et ecce omnia quae fecitdeus, bona [*]( 8 Luc. 10, 41-42 27 Gen. 1, 31 (LXX) . ) [*]( 1 contempoitor K1Z 4 erpretiB BF1 5 obtima BO 0 magnificentia ac perpetuitate BF sosceptiones F1 7 hatnilitatis 0 corr. 9 plurima Z ant (live ut) eras. in F 11 ea. De theoria BFO (nota ex marg. inrepserat) ergo et sola est O* βν cui Οβν 12 omnium B 13 apostulo B 19 contemplatione 0 contempnitur Z 20 margariti uincitur claritate BFOr: margaritae candore snperatur ţJc 21 ad praesens non solum BFO 22 sunt 0 24 uendiuilia B\' 26 creatę F1 )

643
ualde, et iterum: uniuersa quae fecit deus bona in tempore suo?

haec igitur quae in praesenti non solum bona simpliciter, uerum etiam cum additamento ualde bona pronuntiantur (sunt enim re uera in hoc mundo commorantibus nobis aut ad usum uitae aut ad corporis medicinam aut ad aliquam causam ignotae nobis utilitatis adcommoda uel certe in eo etiam ualde bona, quod faciunt nos inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspicere, sempiternam quoque uirtutem eius ac diuinitatem ex tanta tamque ordinata molitione fabricae mundialis et omnium quae in ea sunt subsistentia contemplari), haec tamen omnia nec boni nomen tenebunt, si futuro illi saeculo conparentur, ubi nulla bonorum inmutatio, nulla est uerae beatitudinis formidanda corruptio.

cuius mundi ita beatitudo describitur: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum. magna igitur haec et praeclara intuitu atque mirifica si futuris ex fide promissionibus conferantur, continuo uanitas apparebunt dicente Dauid: omnia sicut uestimentum ueterescent. et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ergo quia nihil est per semet ipsum stabile, nihil inmutabile, nihil bonum nisi deitas sola, omnis uero creatura, ut beatitudinem aeternitatis uel inmutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur, tenere meritum bonitatis creatori suo conlata non possunt.