Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quisquis itaque anamarteton, id est inpeccantiam naturae adscribit humanae, non inanibus uerbis, sed conscientiae [*]( 3 Mt. 6, 12 14 I. c. 18 Kccles. 7, 21 (LXX) ) [*]( 2 quae om. KZ\' 4 dimittemaH F1 6 indubitante F nua credere 0 7 tamque saperbia KlZr 8 potoit F 10 ignorantiae et 0 11 aliquos esse posse 0 12 atiua 0 13 cuum 0 14 quotidie 0 cottidie β 15 dicant B1F fingunt] fallant Οβν 17 ecleaiastes BK actos K1 20 peccauit ElF 21 unquam 0 inuenire 0 22 aalet 0 23 at] et Bl quotidie 0 cottidie β 24 quum 0 26 Kip XX B XX F XVIII OK1 anamartheton BFfJ anam.arteti (h era.) 0 corr. )

669
suae nobiscum testimonio ac probatione confligat et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non auulsum: immo uero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, unam saltim synaxin sine ulla uerbi uel facti uel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet. proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus uolucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse. per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse ueraciter confitemur.

nam quantauis circumspectione unusquisque cor suum seruare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui repugnante carnis condicione custodiet. quanto enim magis profecerit mens humana et ad sinceriorem contemplationis peruenerit puritatem, tanto se inmundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut, dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac uiliora despiciat.

plura siquidem denotat sincerior obtutus paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem inreprehensibilis uita et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio adtenta uirtutum. nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus et quantum quis fuerit mente purgatior, tanto se sordidiorem uidens magis humilitatis quam elationis inuenit causas, quantoque pernicius ad sublimiora conscenderit, tanto amplius praeuidet sibi superesse quo tendat.

denique ille apostolorum eximius, quem diligebat leaus, recumbens supra pectus eius, hanc quasi ex dominico protulit corde sententiam: si [*]( 27 Ioh. 13, 23 28 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 1 confligant K1 2 quum 0 se om. (J 3 senserim K1 5 pealtim 0 sinaiim BF sinazin 0 7 pronuntiat 0 quia pro his B 8 uoluerem F 11 sernare cor suam 0 12 desideriun B carnis] carnis sui B conditione Bp 13 proficerit Pl 14 tatem tanto se inmundiorem ...... XXIIII, cap. 9 ertrahendum bonem tuum non patitur desunt in Z: intercidit quaternio integer 16 ut om. K 17 prospicientes F1 19 parique BlF sibimet 0 22 proficerit BlFOKl 23 purgatus 0 24 inueniet caasam 0 pertinacine 0 25 sibimet 0 28 protulerit 0 )

670
dixerimus quia peccatum non habemusipsi nos seducimus et ueritas in nobis non est. itaque si dicentes nos non habere peccatum ueritatem, id est Christum non habemus in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios adprobemus.