Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS: Neque eorum qui capitalibus criminibus inplicantur neque apostoli uel illorum qui ad eius profecere mensuram hoc dicimus congruere posse personis, sed de his proprie hoc intellegi debere censemus, qui post dei gratiam agnitionemque ueritatis a carnalibus se uitiis abstinere cupientes antiqua adhuc consuetudine uelut naturali lege in membris suis uiolentissime dominante ad inolitam passionum concupiscentiam pertrahuntur. usus enim et frequentia delinquendi uelut lex efficitur naturalis, quae membris humanae infirmitatis inserta adfectus animae necdum plenis uirtutum studiis eruditae, sed adhuc rudis ac tenerae ut ita dixerim castitatis captiuos rapit ad uitia, ac morti eos antiqua lege subiciens iugo peccati dominantis addicit, non sinens eos bonum quod diligunt puritatis adipisci, sed potius malum quod execrantur exercere conpellens.