Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Reuersa igitur luce cum ad perscrutandam abyssum apostolicae quaestionis summa a nobis senex conpelleretur instantia, ita effatus est. testimonia quibus probare conamini [*](1 Bom. 7, 22 4 1. c. 14 6 1. c. 18 9 1. c. 19 ) [*]( 1 condileotor K1 2 lege B legem 0 5 cetera BFO: reliqua βν 18 diBcemenda BFO 22 enBpendere. Expliciunt capicula. Jncipit liber BF Explicit capitala. Incipit conlatio uioesima -III- O Finiunt capitula de animarteto (anem. Z). Incipit conlatie tertia abbatis theonae de auiraarteto (aoem. Z) conlatio -VI- (t 28 abis-\' sum 0 25 contamini BlF*)

639
apoBtolum Paulum non ex sua, sed pro peccatorum dixisse persona: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago, uel illud: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum, uel quod sequitur: condelector enim legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati quae est in membris meis, e contrario euidenter ostendunt peccatorum personae haec non posse omnimodis conuenire, sed ad solos quae dicta sunt adtinere perfectos et eorum tantum qui apostolorum merita subsequuntur congruere castitati. ceterum quo.

pacto hoc peccatorum personae poterit conuenire quod dicitur: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? sed ne illud quidem: si autem quod nolo, hoc facio, iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum. quis enim delinquentium nolens se adulteriis fornicationibusque contaminet? quis inuitus proximo tendat insidias? quis ineuitabili necessitate cogatur, ut falso testimonio hominem opprimat furtoue decipiat, ut alterius spolia concupiscat uel sanguinem fundat?

quin immo, ut scriptum est, humanum genus diligenter intentum est ad nequitiam a iuuentute sua. in tantum enim omues uitiorum amore flagrantes desiderant inplere quae cupiunt, ut etiam peruigili cura oportunitatem conmittendi sceleris aucupantes etiam timeant ne libidinum satietate tardius potiantur, et de ignominia [*](2 1. c. 8 1. c. 20 5 1. c. 22-23 14 1. e. 19 16 1. c. 20 22 Gen. 8, 21 (LXX) ) [*]( 1 Bed pro BF: sed Olc sed ex O\';r cf. XIII, 14, 9 ut creatoris nostri clementiae mortale aliquid non pro aequalitate pietatis, sed ex aliqua indulgentiae similitudine conparemus 8 odii 0 5 con-. dilector K1 10 omnis modis F\'0 11 pertineta 0 12 subuecuntur 0 15 odii 0 nee v 24 ut in 0 omnes om. BF more BF . 25 flaglantea F1 fraglantes 0 26 conmittendis claris F aucupantes ..... 27 potiantur] aucupentur p. 27 et 0: ac β om. BF)

640
sua et criminum cumulo gloriantes secundum sententiam obiurgaotis apostoli laudem sibi quandam de confusione conquirant.

quos etiam Hieremias propheta non solum non nolentes nec cum requie cordis et corporis flagitiorum crimina perpetrare, uerum . etiam in tantum eos adserit laboriosis conatibus ut ad effectum eorum perueniant desudare, ut a letali scelerum adpetitu nec obsistentibus eis arduis difficultatibus reuocentur,.

dicens: ut inique agerent, laborauerunt. illud quoque quis dixerit peccatoribus conuenire: itaque ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati, quos nec mente nec carne deo seruire manifestum est? aut quemadmodum hi qui corpore peccant mente seruiant deo, cum uitiorum fomitem caro ex corde concipiat et ipse auctor utriusque naturae fontem atque originem peccatorum ex eo pronuntiet emanare de corde, inquiens, procedunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia et cetera?

quamobrem euidenter ostenditur nullo modo hoc de peccatorum intellegi posse personis, qui non solum non oderunt, sed etiam diligunt mala et in tantum deo nec mente nec carne deseruiunt, ut ante delinquant mente quam carne, et priusquam corporis expleant uoluptatem, praeueniantur mentis suae cogitationumque peccato.