Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS: Multos quidem esse sanctos ac iustos negare non possumus, sed inter sanctum et inmaculatum multa distantia est. aliud est enim esse quempiam sanctum, id est diuino cultui consecratum: hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et uasibus templi atque lebetibus scriptura adtestante conmune est.

aliud est autem esse absque peccato, quod unius domini nostri Iesu Christi singulariter conuenit maiestati, de quo etiam apostolus uelut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: qui peccatum non fecit. satis enim uilem atque indignam eius praeconiis laudem quasi inconparabile ac diuinum ei aliquid adsignauit, si etiam nos inlibatam ab omni peccato exigere possumus uitam. rursum apostolus ad Hebraeos: non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit conpati infirmi tatibus nostris, [*](4 1. c. 22 I Pet. 2, 22 26 Hebr. 4, 16 ) [*](2 etiam om. βν 8 adque Bl 4 ait om. Οβc me] me. inquid β(c) iudicat 0 6 ueram βν proferetur Οβν 8 •dicitnr (i eras.) Fet B* 9 delecto K1 10 noxia Bl noza nullaa ett (est om. 0) sanctus et conseqaens est Οβν cf. XXIII, 17, 5 11 mist. a 18 uasibus B: uasculis reil. v leuitibus B1FO lebetis β scribtura K1 . 21 hac K1 23 adque B 25 inlabatam K* rursus Z1ν 26 hebreos BF, ebreos 0 inquid BFOK1Z ) [*]( 40. )

628
temptatom autem per omnia secundum similitudinem absque peccato.

si igitur terrenae humilitatis nostrae cam illo excelso diuinoque pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione temptemur. cur in illo hoc apostolus uelut; unicum ac singulare suspiciens tanta eius meritum ab uniuersis hominibus diaisione discreuit ? hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, quia nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse temptatum.

quia etenim hominam, quamuis fortis atqae bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat, quis uelut inpenetrabili carne circumdatus tantis proeliorum periculis sine periculo misceatur ? ille autem solus speciosus forma prae filiis hominum condicionem mortis humanae cum uniuersa carnis fragilitate suscipiens nullius umquam est sordis maculatus adtactu.