Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tanta autem cor nostrum humilitatis debemus uallare custodia, ut hanc definitionem perpetua sensuum stabilitate teneamus, nequaquam nos posse ad tantum purificationis meritum peruenire, ut lieet haec quae supra dixi per gratiam dei omnia fecerimus, indignos nos tamen communione corporis sacri esse credamus:

primam quia caelestis illius maonae tanta maiestas est, ut nemo hac lutea carne circumdatus pro suo merito eius ednliam et non ex gratuita domini largitate percipiat, deinde quia nullus ita circumspectus in huius mundi potest esse conflictu, ut eam saltim rara uel leuia peccatorum tela non feriant, quia inpossibile est ut non aut ignorantia, ant neglegentia, aut per obreptionem, aut per cogitationem, aut per necessitatem, ant per obliuionem, aut somno peccetur. nam etsi tam praeclarum quis uirtutum culmen ascenderit, ut apostolicum illud non iactanter exclamet: mihi autem pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die: sed neque memet ipsum diiudico: nihil enim mihi conscius sum, tamen sciat se sine peccato esse non posse.

neque enim trustra idem doctor adiunxit: sed non in hoc iustificatus sum, id est non si ego iustum me esse credidero, ueram confestim iustitiae gloriam possidebo, uel quia me conscientia mea nullius peccati reprehensione [*]( 21 I Cor. 4, 3-4 25 1. c. 4 ) [*](1 et] sed βν non om. BFO 3 nimiam B 4 ertenuauerunt O2βν 8 difinit. Z perpetnae Bl ■ 11 dignoe Z* 12 esse sacri F 16 saltem FO 18 neglig. FZ post neglegentia add- O2βν: ant uanitate sat obreptione aat cogitatione aut necessitate ant obliuione peccetur βν: cf. XI, 9, 6 XX, 12, 2 19 per ante oblioionem om. FO 20 tam Bl: adotam rtll. 22 indicer 0 homano B\' 23 indico 0 24 sum] suum F stne] absque βν 27 possedebo K1 )

627
conpnngit, idcirco nullius sordis contagione fuscatus sum: multa enim etiam meam conscientiam latent, quae cum sint mihi incognita uel obscura, deo nota atque manifesta sunt. ideoque subiciens ait: qui autem me diiudicat, dominus est, id est ab illo solo, quem secreta cordium non latent, ueri iudicii in me profertur examen.