Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quibus auditis beatus Theonas inextinguibili desiderio euangelicae perfectionis accensus semen uerbi fecundo corde [*]( 19 Ex. 22, 29 20 Mt. 19, 21 24 cf. Mt. 8, 21 Bq. ) [*]( 2 infirmum OK* 8 dicitur 0 4 hac B1F1O 4 tantummodo BF: modo OKv 5 lucuplex Bl locaplex B\'FO et (ante honorab.) B: ac c om. FOKr 7 VII oм. B 8 uellimuB B1. 10 aut quid supergradientes K1 11 suscepit OK1 12 retentat lex B regalium BlF 16 qui ea] quia BlF praecepit BF 0 detrectat B2FK2 17 iubet et K1 18 uocationis BF gratia B1F 20 offerres Fl offerre 0 23 postulante JB1 26 diuina moris F 26 extinguibili BlF\' )

581
conceptum quasi profundis atque edomitis sui pectoris condidit sulcis, in eo uel maxime humiliatus atque conpunctus, quod eum senex non solum euangelicam perfectionem non adtigisse dixisset, sed etiam uix legis ipsius adimplesse mandata. siquidem cum decimas frugum suarum solitus esset diaconiae annis singulis pendere, primitiarum rationem ne audisse quidem se aliquando deflebat: quam tamen etiamsi similiter implesset, longe nihilominus secundum senis sententiam se ab euangelica perfectione distare suppliciter fatebatur.

ad domum itaque reuertitur maestus illaque adfectus tristitia, quae paenitentiam ad salutem stabilem operatur, ac de sua iam uoluntate et definitione non dubius erga salutem coniugis omnem mentis sollicitudinem . curamque conuertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus exhortatione coepit simili prouocare et ut deo pariter in sanctimonia et castitate seruirent diurnis nocturnisque fletibus monere, dicens conuersionem melioris uitae nequaquam esse lentandam, quia necessitati subitae mortis uana spes inmaturae non praeiudicaret aetatis, quippe . quae pueros, adulescentes ac iuuenes pari ut senes sorte praeriperet.