Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Decimae siquidem praecepto domini usibus Leuitarum, oblationes uero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae. sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagensima pars uel frugum uel animalium templi et sacerdotum ministerio praeberetur: quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores uero etiam cumulantes, illi ex sexagensima,* hi autem ex quadragensima fructuum suorum parte pendebant. iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, uerum etiam superare contendant sitque deuotio eorum legali maior imperio, quae obseruantiam cumulans praeceptorum uoluntaria addat ad debita.