Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Hac igitur Quadragensimae lege qui iustus ac perfectus est non tenetur nec exigui huius canonis subiectione contentus est, quem profecto illis, qui per totum anni spatium deliciis uel negotiis saecularibus inplicantur, ecclesiarum principes statuerunt, ut uel hac legali quodammodo necessitate constricti his saltim diebus uacare domino cogerentur ac dierum uitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant uoraturi, uel decimas domino dedicarent.

ceterum iusti, quibus lex non est posita quique spiritalibus officiis non exiguam illam id est decimam partem, sed totum uitae suae tempus inpendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, [*]( 9 Ex. 5, 8-9 (LXX) 15 Sir. 1, 24 (LXX) 24 I Tim. 1, 9 ) [*]( 1 inimici gentes K1 2 agrius OK1 3 perurgeri Z consuetudinem 0 §v 4 lsri β aiolentea Kl oppremebant K1 5 lsrahi F frht 0 hisrt K1 isrt rell. 6 lutulentes K1 9 faraho OK1 farao K\'Z idcirco Οβν et Vulgata 11 oppremantnr Kl 13 eorum (t. t. intellectualium Aegyptiorum) BF: impiorum Οβν - 14 esse adstruit Ow 15 abhominatio F enim B: enim est rell. relegio B1 16 ad 01 adque O2K1 atque K\'Z 18 annum F1 19 delitiis β nqgntiis Kl 21 saltem B\'F uagare F\' 22 totus Kx fructos B1F1 )

605
idcirco si eps superueniens honesta et sancta necessitas coartarit, audent istam stationem ieiunii absque ulla disceptatione laxare. non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui omnia sua domino secum pariter obtulerunt. quod profecto. absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil uoluntarie offerens deo inexcusabiliter soluere decimas suas legis necessitate conpellitur.

quapropter liquido conprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui uel illa quae prohibentur canet uel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos uere esse perfectos, qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. et hac ratione cum de Moysaica lege dicatur: nihil enim ad perfectum perduxit lex, nonnullos sanctorum in ueteri testamento perfectos legimus extitisse, quia transcendentes legis imperium sub euangelica perfectione uixerunt, scientes quod iustis lex non est posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis, et cetera.