Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sed profecto cum rationem huius rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc, quo anniuersariae ut dictum est decimae deo triginta sex semis ieiuniis offeruntur, Quadragensimae nomen accepit, quod fortasse uel propter hoc uisum sit hoc uocabulo debere censeri, quod Moyses uel Helias uel ipse dominus noster Iesus Christus quadraginta diebus ieiunasse traduntur.

ad cuius numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israhel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones, quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. an fortasse ipsa decimatio recte quasi ab usu telonei Quadragensimae nomen acceperit? ita enim illa publica uulgo uocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et nobis a rege omnium saeculorum pro usu uitae nostrae legitimum Quadragensimae uectigal exigitur.

sane licet ad propositam non pertineat quaestionem, tamen quia se obtulit narrationis occasio, nec hoc quidem praetereundum puto, quod frequentissime seniores nostri idcirco illis diebus maxime inpugnari [*]( 10 cf. Ex. 34, 28. III Reg. 19, 8. Mt. 4, 2 13 cf. Dent. 29, 5. ) [*]( 2 in om. β ebdomada 0 ebdomadas (das in ras. m. 2 K) β qui K2c 8 consumant B1 hic in Ov cap. 28 incipit 4 quemammodum B 5 uideatur βν 6 quum 0 7 obliterasBet B F 8 et sex 0 9 accipit K1 10 moses BF elias 0 helyas Z 13 israhel F: frbl 0 isrl relh 14 ea j? mistice OK1 15 discribitur B1 coabtantur OK1 an BtF: aut B\' et U βν 16 tolonei B\'Z! thelonei 0 17 accepit B\'c accipent (prius i mut. in e) K acciperat Z illa om. BF publico F 18 regiis β deputetur K1 et] ut B a nobis K2Zv 19 uso K1 20 exibetur 0 21 pertinet BXF perteneat Kl optulit F . 22 ne OK1 praeter eundem F frequentessime K1 23 inpugnare B1F1K1Z )

604
omne monachorum genus antiqua inimicae gentis consuetudine testabantur et ad transmigrandum de suis sedibus acrius perurgueri, eo quod secundum illam similitudinem, qua tunc Aegyptii filios Israhel uiolentis adflictionibus opprimebant, nunc quoque uerum Israhel, id est monachorum plebem intellectnalee Aegyptii duris ac lutulentis operibus incuruare conentur, ne per amicam deo quietem terram Aegyptiam deserentes ad heremum uirtutum salubriter transeamus, ita ut aduersum nos Pharao infremens dicat:

otiosi sunt, et ideo uociferantur dicentes: eamus et sacrificemus domino deo nostro. opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in uerbis nanis. nam utique uanitas eorum. sanctum domini sacrificium, quod non nisi in heremo liberi cordis offertur, summam adstruit uanitatem: abominatio enim peccatori religio.