Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

THEONAS: Licet quorundam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen, quia. etiam illa, quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes integram obseruantiae nostrae ae mysterii ueritatem desideratis agnoscere, euidentissimam etiam huius rei percipite rationem, ut manifestius adprobetis nihil inrationabile nostros tradidisse maiores.

lege Moysaica uniuerso populo generalis promulgata praeceptio est: decimas tuas et primitias offeres domino deo tuo. itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conuersationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragensimae euidenter inplentur.

omnium enim dierum numerus, quibus reuolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. in septem uero ebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati. sed adiecta illa uigiliarum die, qua usque in gallorum cantum inlucescente dominica ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, uerum etiam pro decimis quinque dierum, qui residui uidebantur, si illud quod superadiectam est noctis spatium conputetur, plenitudini totius summae nihil deerit.