Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Igitur praedictorum dierum ita est custodienda sollemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis remissio indulta quam noceat, quia nec ullius festiuitatis gaudium aculeos carnis obtundere nec inmitis ille aduersarius dierum nouit reuerentia mitigari.

ut ergo et diebus festis statuta consuetudinis sollemnitas conseruetur et saluberrimus parsimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur, ut cibus, qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius id est sexta hora pro festiuitate temporis capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus uel qualitas non mutetur, ne puritas corporis uel integritas mentis abstinentia Quadragensimae conquisita Quinquagensimae remissione depereat nihilque nobis prosit obtinuisse ieiuniis, quod mox amitti cogat incauta saturitas, praesertim cum etiam hostis nostri non ignota uersutia tunc praecipue munitionem nostrae puritatis inpugnet, [*]( 3 1. c. 23 (LXX) ) [*]( 2 solomonis BK1 que 0 3 abhominatio B 6 destrict. F quam BFK1: quae OK2Zν 9 adflectantes Fl 11 interim Οβν ad K1 14 sollempn. B solemn. K adque X1 15 illius ac 16 obtendere K1 illic β 18 sollemnitatis 0 21 nona diei BF 24 mentes K1 quadragesimae BFO 25 conquisita BF: diligentius adquisita Οβν quinquagensimae om. BF quinquagesime 0 26 obtenoisse B\' obstinuisse F abstinuisse P 27 quum 0 )

599
cum eius custodiam senserit sollemnitatis cuiusquam celebritate laxatam.

quamobrem uigilantissime prouidendum est, ne umquam mentis nostrae uigor blandis seductionibus eneruetur neue ut supra iam dictum est castimoniae puritatem Quadragensimae continuo labore quaesitam Quinquagensimae requie ac securitate perdamus. et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate uel modo admittatur adiectio, sed ab escis, quarum continentia diebus profestis integritatem pudicitiae tuebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festiuitatis perniciosissimam nobis carnalium incentiuorum suscitans pugnam uertatur in luctum illamque excellentiorem nobis quae gaudio incorruptionis exultat festiuitatem mentis eripiat et incipiamus post breuem carnalis laetitiae uanitatem amissam cordis pudicitiam longo paenitentiae maerore deflere.

studendum quin immo est, ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: celebra Iuda festiuitates tuas, et redde uota tua. si enim continentiae iugitatem interiecta dierum sollemnitas non mutarit, spiritalibus feriis iugiter perfruemur, et ita nobis a seruili operatione cessantibus erit mensisexmense, et sabbatum ex sabbato.