Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem ac temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt, an medium quid, quod interdum factum possit prodesse et interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile.

si enim in illa definitione uirtutum etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia conlocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. quod definiri a nobis scripturarum sanctarum non permittit auctoritas.

si enim tali sensu ac proposito ieiunemus, ut peccatum contrahi in escarum participatione credamus, non modo nullos fructus pro abstinentia consequemur, sed etiam reatum maximum ac sacrilegii crimen secundum apostolum contrahemus, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognouerunt ueritatem. quia omnis creatura dei bona, et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. qui enim putat quid commune esse, illi commune est. et idcirco ob solam perceptionem escae neminem legimus condemnatum, nisi forte iunctum [*]( 24 I Tim. 4, 3—4 28 Rom. 14, 14 ) [*]( 1 difinit. B 2 adfectum K1 affectum OK2υ, 4 propter ( post sed) BF: om. K inpetrantis 0 5 adfectu K\': affectum BFO K* oportnnitatem B* 10 ac BFr: bac 0 aut Kc 12 prode esse K1 et om. OKx 15 bona) bo F, sed eras. 17 quicquid 0 21 nnllns F1 23 contrahimus BlFK )

588
quid fuerit uel postea subsecutum, per quod meruerit condemnari.