Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem persequamur. igitur abba Theonas cum diebus Quinquagensimae nos in nostra cellula uisitasset, uespertina orationum sollemnitate transacta humi paululum considentes coepimus diligentius percontari, cur apud eos tanta obseruantia caueretur, ne quis penitus totis Quinquagensimae diebus uel genua in oratione curuaret uel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret, eoque id diligentius scrutabamur, quod. nequaquam hoc tanta cautione seruari in Syriae monasteriis uideramus.