Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Priusquam uerba conlationis huiusce habitae cum summo uiro abbate Theona incipiamus euoluere, necessarium reor ut initium conuersionis eius breui sermone perstringam, quia ex [*]( 9 Bom. 6, 14 ) [*]( 1 quur BFO dinenoram 0β 3 quadraginBima K1 quum 0 XXX et sex Οβ 4 tantammodo om. 0 5 quadragm ο͠ F quadraginsimae K1 7 XXX om. B 8 XXX B quemammodom B 9 nobis 0 11 XXXI B 13 XXXIIB sunt 0 15 XXIII- Quemammodum B 16 XXXIIIIB qaur BFO 17 urgnamur 0 urgeamur β 18 XXXV B quaesto β 19 resernari. Finiunt capitula (Incp LIB; add. F) BF Explicit capitula. Incipit liber uicesimnB primus 0 Finiunt capitula de remissione quinquagensimae. Incipit conlatio -IIII- (de eodem add. K2Z) JZZ 20 habite BF(r): habita Oflc 21 theonam B1K1l 22 connersationis FO sermonem F1 prestringam 0 )

574
hoc uel meritum uiri uel gratia euidentius poterit patere lectori. hic igitur adulescens admodum parentum studio imperioque conexus est uinculo coniugali. nam dum pudicitiae eius religiosa sedulitate prospiciunt et ancipitem lapsum lubricae uerentur aetatis, praeueniendos adulescentiae motus licito

nuptiarum remedio credidernnt cum ergo hic unias lostri tempus cum coniuge peregisset, uenit ad abbatem Iohannem, qui tunc temporis merito mirae sanctitatis electus diaconiae praesidebat. non enim ad hunc gradum quilibet propria uoluntate ant ambitione prouehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogatiua et fidei atque uirtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit.

ad hane, inquam, beatum Iohannem cum piae deuotionis studio praedictus tunc iuuenis aduenisset deferens religiosa donaria inter ceteros possessores, qui certatim decimas uel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, uideretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse et deuotioni eorum uicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum apostolum spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia. denique ita sermonem adhortationis instituit.