Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Generalis tamen hic continentiae modus est, ut secundum capacitatem uirium uel corporis uel aetatis tantum sibimet cibi unusquisque concedat, quantum sustentatio carnis, non quantum desiderium saturitatis exposcit. in utraque enim parte sustinebit maximum detrimentum, quisquis inaequalitatem tenens nunc uentrem ieiuniorum ariditate constringit, nunc escarum nimietate distendit.

nt enim mens cibi inanitate lassata perdit orationum uigorem, dum carnis lassitudine nimia [*]( 1 exegebant W 2 aequissimns D\' 3 paumatiis D1: parimatiis D\'WO paxmatiis X 4 certissimoa D\' 5 ante Quod add. OXv: Germanue 8 mosea DlWOXI 9 stum 0 retenete W\' 13 cjborom D 18 reteneo W1: nec in ras. 6-7 litt. D 19 adquae W\' 20 praedicta D\' quodamodo WO 21 refectionee D\' 23 vel aetatis] qualitatg in ras. tn. 2 D 24 cibum 0 26 siutenebit W 28 cybi D 29 orationis 0 )

62
praegrauata condormitare conpellitur, ita rursum nimietate aoracitatis oppressa emittere ad deum preces puras leuesque non poterit. sed nec castimoniae quidem ipsius puritatem indisrupta ualebit iugitate seruare, dum ei etiam diebus illis, quibus carnem acriore uidetur continentia castigare, praeterita. cibi materia ignem carnalis concupiscentiae subministrat.