Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Cam adhuc, inquit, essem puerulus et cum abbate Theone conmanerem, haec mihi inimici inpugnatione ingesta fuerat consuetudo, ut postquam refecissem hora nona cum sene, unum pazamatium cotidie in sinu meo latenter absconderem, quod sero ignorante illo occulte edebam. quod furtum licet coniuentia uoluntatis et inoliti semel desiderii incontinentia sine cessatione conmitterem, expleta tamen concupiscentia fraudulenta ad memet ipsum reuertens grauius super admisso furti crimine cruciabar quam super esu eius fueram iucundatus.

cumque istud molestissimum opus uelut ab exactoribus mihi Pharaonis indictum uice laterum singulis diebus explere non sine cordis mei dolore conpelierer nec tamen eruere me possem ab hac eorum saeuissima tyrannide et clandestinum furtum seni manifestare confunderer, contigit dei nutu de hoc me captiuitatis iugo uolentis eripere, ut quidam fratres cellam seius obtentu aedificationis expeterent.

cumque refectione transacta conlatio spiritalis coepisset agitari respondensque senex propositis interrogationibus eorum de gastrimargiae uitio et occultarum cogitationum dominatione dissereret earumque naturam et atrocissimam uim, quam haberent donec celarentur, exponeret, ego conlationis huius uirtute conpunctus et [*]( 17 cf. Ez. 5. ) [*]( 1 snbteraneo D 2 hac W(0) abscedat D1 fort. marcescet.... abecedet tandiu D 3 anggessiones DxO quandiu 0 4 efficatias DW 5 serapionis D2W2Xv iabenioribua 0: iunioribus DWXv 7 inquid DW puerulus essem D theona (a in ras. n. 2) Dr 10 paximatium DW\' paxima..... 0 pazmatium X cottidie DX 12 coni.uentia D conibentia OX 15 iocundatus DWX 16 quumque stud 0 ezauctoribus 0 17 faraonis DWOX 18 possim D1 21 captiuitates W1 kaptiuitatis 0 uolentes W1 fratris W1 23 respondque D 24 senes 0 castrimaigiae WX 25 disserere et W ) [*]( xm. Cass. S. ) [*]( -4 )

50
conscientia redarguente perterritus, uelut qui crederem ob hoc ea fuisse prolata, quod seni dominus secreta mei pectoris reuelasset, in occultos primum gemitus excitatus, dein cordis mei conpunctione crescente in apertos singultus lacrimaaque prorumpens paxamatium, quod consuetudine uitiosa subtraxeram clancule comedendum, de sinu furti mei conscio ac susceptore produxi, eumque in medium proferens, quemadmodum cotidie latenter ederem, prostratus in terram cum ueniae postulatione confessus sum, et ubertim profusis lacrimis ut absolutionem dirissimae captiuitatis a domino poscerent inploraui.

tum senex: confide, ait, o puer. absoluit te ab hac captiuitate etiam me tacente confessio tua. uictorem namque aduersarium tuum hodie triumphasti, ualidius eum tua confessione prosternens quam ipse fueras ab eo tua taciturnitate deiectus. quem utique nequaquam uel tua uel alterius responsione confutans in te nunc usque permiseras dominari secundum illam Salomonis sententiam: quia non fit contradictio ab his qui faciunt malum cito, ideo repletum est cor filiorum hominis in ipsis ut faciant mala. et idcirco iam te post hanc publicationem suam iste nequissimus spiritus inquietare non poterit nec in te latibulum sibi taeterrimus serpens deinceps usurpabit, de tenebris cordis tui salutari confessione protractus ad lucem.

necdum senex haec uerba conpleuerat et ecce lampas accensa de meo sinu procedens ita cellam repleuit odore sulpureo, ut uehementia foetoris ipsius uix in ea nos residere permitteret. resumensque af monitionem senex, ecce, inquit, dominus tibi ueritatem sermonum meorum uisibiliter adprobauit, ut passionis illius incentorem de corde tuo [*](17 Eccles. 8, 11 (LXX) ) [*](2 pectorea W1 4 apertis W singultos 0 5 paximatiom D\'W\'0 paxmaciam X clangulae D1. clamcale 0 7 eamqae DWOXr: ipsamqae c: cf. cap. 26, 2 cottidie DX 8 terra 0 9 dirisimae W dariuime 0 11 captiaitatem Wl 13 triamfasti W 20 tuam (tu in ras. m. 2) D 21 teterrimas OX 24 medio 0 25 sulpureo W: sulphureo (phareo in ras. m. 2) D et 0 salphoreo X fetoris codd. 27 inquid D\'W 28 passiones Wl )

51
atabri confeesione depnlsum oculis peruideres, patefactumque hostem nequaquam locum in te ulterius habiturum aperta eius expelsione cognosceres. itaque secundum sententiam senis ita est, inquit, in me confessionis huius uirtute dominatio diabolicae illius tyrannidis extincta atque in perpetuum consopita, ut numquam mihi ne memoriam quidem concupiscentiae hBins ulterius temptauerit inimicus ingerere nec me post haec aliquando pulsatum furtiui illius desiderii instigatione persenserim.

quem sensum in Ecclesiaste quoque pulcherrime legimns figuratum. si momorderit, inquit, serpens non in sibilo, non est abundantia incantatori, taciti serpentis morsum perniciosum esse designans, id est: si per confessionem suggestio seu cogitatio diabolica incantatori cuiquam, spiritali scilicet uiro, qui carminibus scripturarum mederi protinus uulneri et extrahere de corde consueuit noxia uenena serpentis, patefacta non fuerit, succurrere periclitanti perituroue non poterit. hoc igitur modo ad scientiam discretionis uerae peruenire facillime poterimus, ut seniorum uestigia subsequentes neque agere quicquam noui neque discernere nostro iudicio praesumamus, sed quemadmodum nos uel illorum traditio uel uitae probitas informarit, in omnibus gradiamur.

qua institutione firmstus non modo ad perfectam discretionis rationem quisque perueniet, nerom etiam a cunctis insidiis inimici tutissimus permanebit. BnlJo namque alio uitio tam praecipitem diabolus monachum pertrahit ac perducit ad mortem, quam cum eum neglectis consiliis seniorum suo iudicio persuaserit definitionique confidere. etenim eum omnes artes ac disciplinae humano ingenio repertae [*]( 10 Eccles. 10, 11 (LXX) ) [*]( 1 peroideris W\' 2 in te looam D 3 cognoseeris W1 senix 0 4 inquid DWO 5 tirann. DO 6 memoria D* 9 eedesiasten D pulcenime DO 10 inquid DW 11 habund. DO 12 pernidosissimum (siisimum m ras. m. 2) D confvsionem W1X2 snggessio 0 16 fuerit DO: fuerint WXx 17 discritionis Wl 22 diBcritionis W1 24 diabnlus D1 25 nedectu O 26 iuditio DW . 27 repertae W repperte 0 ) [*]( 4* )

52
et quae nihil amplius quam uitae huius temporariae conmodis prosunt, licet manu palpari queant et oculis peruideri, recte tamen a quoquam sine instituentis doctrina nequeant conprehendi, quam ineptum est credere hanc solam non egere doctore, quae et inuisibilis et occulta est et quae non nisi corde purissimo peruidetur, cuius error non temporale damnum nec quod facile reparetur, sed animae perditionem parit mortemque perpetuam.

habet enim non adnergns uisibiles, sed innisibiles atque inmites hostes diurnum nocturnumque conflictum nec contra unum seu duos, sed contra innumerabiles caternuas spiritale certamen, cuius casus tanto perniciosior cunctis, quanto et infestior inimicus et congressus occultior. et ideo semper seniorum summa cautione sunt sectanda uestigia atque ad eos cuncta quae in nostris cordibus oriuntur sublato confusionis uelamine deferenda.