Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Anachoreticam disciplinam, quam. me deseruisse miramini, non solum non respuo nec refuto, sed tota potius ueneratione conplector atque suscipio: in qua post triginta annos, quos in coenobii commoratione transegeram, ita alios uiginti explesse me gaudeo, ut inter illos qui eam uel mediocriter adpetebant non usque quaque segnitiae denotarer.

sed quia degustata eius puritas sollicitudine interdum carnalium rerum interpolata sordebat, recurrere ad coenobium commodius. uisum est, ut et promptior adrepti propositi planioris consummatio consequeretur et minus de praesumptae sublimioris professionis humilitate periculum. melius enim est deuotum [*](ediscere, sed tempus adipiscendae licentiae exspectare nideamur haec etiam in marg. 0 a m. 2 extant 1 praedicti om. βν 3 demisso O1B1: dimisso rell. terra BFO 4 precari coepimus βν 5 relictam F\' herimi Bl libertatem F\'O qua eum] quę eum F 6 celeberrima con(com-)mendabat BFOBr: celebranemt pc 1 iugo BF snbire maluisset intrare 0 coenobii iugum tnbire maluisset β nelud B 8 anachorit. R sublimitate O2Rβν 10 meritum... 11 responaionis om. 0 possit BŲ 13 anachorit. OR1 15 adque B suspicio 0\'Rl XXX BF B 16 congregatione Rβν 17 XX BF XXX B 18 aignitiae FR1K1 segnitie 0 19 gnstata Bl sollicitudinem β1 21 promtior B\'0 pramptior R1 adrepti FO: arrepti rell. planioris propositi βν 22 sequeretur ORβν 23 humilitate B FB: humilitate difficnltate (corr. ex difficilitate) 0 difficaltate βν)

537
in minoribus quam indeuotum in maioribus promissionibus inueniri. et idcirco si quid elatius, immo liberius fortasse protulero, quaeso ut non iactantiae uitio, sed aedificationis uestrae depromptum studio censeatis, et quia uobis tam studiose quaerentibus nihil de ueritate existimo subtrahendum, caritati potius quam iactantiae deputetis.

arbitror enim instructionis uobis aliquid posse conferri, si paulisper humilitate seposita simpliciter omnem propositi mei patefecero ueritatem. confido enim, quia nec apud uos de libertate dictorum cenodoxiae notam neque apud conscientiam meam de suppressione ueritatis quoddam mendacii crimen incurram.