Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

In hoc itaque coenobio repperimus antiquissimum senem nomine Iohannem, cuius uerba pariter et humilitatem qua sanctis omnibus praeminebat nequaquam silentio praetereunda censuimus, scientes eum hac maxime perfectione uiguisse, quae cum sit uirtutum omnium mater ac totius spiritalis structurae solidissimum fundamentum, a nostris penitus exulat institutis.

unde non mirum est nec ad illorum sublimitatem nos posse conscendere, qui non dicam usque ad senectam in coenobii permanere non possumus disciplina, sed uix biennio subiectionis iugum sustinere contenti ad praesumptionem noxiae libertatis protinus euolamus, cum tamen illo ipso paruo tempore non secundum illam districtionis regulam, sed pro nostri arbitrii libertate utcumque senioris subici uideamur [*]( 1 abbas Bx 2 alapam F\' 8 ac BF: hac 0 adque B atque βν saltem BFOR1 12 experti. K experti Z 14 conferretur O2Rβν 15 ne Rβν 16 roboris F tincxisset OK1 Z 17 reperimns K 18 iohanem B qui B qui F 19 silentio om. F 20 in hac 0 22 ezultat F 24 in BF: sub ORβν 26 iugo 0 27 ipso illo Bav 28 secundum] solum 0 destrictionis B1F1O 29 subici aideamur imperio BF OB: sabiciamur imperio βν, qui addunt: ut non patientiae fructum )

536
imperio.

hnnc igitur senem eum in praedicti abbatis Palin coenobio uidissemus, aetatem primum et gratiam uiri qua. erat praeditus admirati demisso in terram uultu coepimus deprecari, ut nobis pandere dignaretur, quam ob causam relicta heremi libertate et illa professione sublimi. qua eum prae ceteris eiusdem uitae uiris fama celeberrima conmendabat, sub coenobii iugum maluisset intrare.

ille neint inparem se anachoretieae disciplinae et summitate tantae perfectionis indignum ad iuniorum scolas reuertisse dicebat, si tamen uel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset. inplere. cuius responsionis humilitatem cum refragatio nostrae deprecationis excluderet, ad extremum ita exorsus est.