Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

GERMANVS : Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est quo pacto uitia quae celantur in nobis ualeant deprehendi, dilucide satis aperteque percepimus: omnia siquidem cotidiana experientia ac diurnis cogitationum nostrarum motibus ita ut dicta sunt intuemur. superest igitur, ut quemadmodum probationes causaeque morborum euidentissima nobis ratione patefactae sunt, ita etiam curationum medella monstretur. nulli namque dubium est illum posse rectissime de remedio malarum ualitudinum disputare, qui earum prius causas atque origines conscientia aegrotantium adtestante deprehenderit.

itaque licet doctrina beatitudinis tuae nnlnerum nostrorum arcana nudauerit, quo fit ut sperare aliquid de remediis audeamus, quia tam euidens declaratio morbi spem remedii pollicetur, tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis adquiritur et sani in solitudine esse non possunt nisi quos prius coenobiorum medicina sanauerit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui inperfecti coenobium reliquimus nequaquam iam in heremo perfecti esse ualeamus.