Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Sane est etiam aliud quartum genus, quod nuper cernimus emersisse in his qui anachoretarum sibi specie atque imagine blandiuntur quique in primordiis suis feruore quodam breui coenobii perfectionem uidentur expetere, sed continuo tepefacti, dum pristinos mores ac uitia resecare contemnunt nec iugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas ac solitarie sedere desiderant, ut ita. scilicet a nemine lacessiti patientes, mansueti uel humiles possint ab hominibus aestimari: quae institutio, immo tepor eos quos semel infecerit ad perfectionem numquam permittit accedere.

hoc enim modo non solum non absciduntur, uerum etiam in deterius eorum uitia [*]( 1 ut] ant F1 2 cottid. BFK tepor BF: tepor oibos RKv 4 pronintia BK inter BK: in BF 5 caeteram B F prouintiag B regiones BKv 6 catolicae F istat R1 7 habandare B 8 luci K1; luoii re0. 9 eum Xc (non 0) 10 deforimus scripei: defferemus B\' deferemus FO defferremus BIB deferrimus Kl deferremus K2vtebaida BlF tabaida 0 thebaide K\'v 11 adque B 12 armixiiae R1 relegati Bl: religati BxFB ligati ex legati K 18 uideremut B1R2 anachorit B FB, item infra 16 adque B 18 breui OBK: uerbi BF 19 contempnunt K\' 22 cellulas FO solitariae B1F1K1 solitarii ORК2v 24 inmo F quo B1 26 permittet B 26 non ( post solum)] nun. F abscidentur ORKv )

517
conualescunt, dum a nemine prouocata ut quoddam letale et intestinum uirus, quanto amplius celatum fuerit, tanto profundius serpens insanabilem morbum generat aegrotanti. pro reuerentia enim singularis cellae nullus iam uitia solitarii audet arguere, quae ille ignorari maluit quam curari. porro uirtutes non occultatione uitiorum, sed expugnatione pariuntur.