Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem ordo atque principium professionis nostrae quemadmodum uel unde descenderit, primum debetis agnoscere. [*]( 2 eiprobrarent F 7 quum 0 00 prae F experientia. F 21 Bubsequitur B 24 propellet ORK: propellit Fv adque FB 25 adque FR 26 praesumptione F hostes F inludit OK (ν) 27 pernicitor F 28 adque R 80 adque FR 31 diBcenderit R )

509
tunc etenim poterit quis desideratae artis efficacius adsequi disciplinam et ad exercendam eam ardentius incitari, cum auctorum ac fundatorum eius agnouerit dignitatem.

tria sunt in Aegypto genera monachorum, quorum duo sunt optima, tertium tepidum atque omnimodis euitandum. primum est coenobiotarum, qui scilicet in congregatione pariter consistentes unius senioris iudicio gubernantur: cuius generis maximus numerus monachorum per uniuersam Aegyptum commoratur. secundum anacboretarum, qui prius in coenobiis instituti iamque in actuali conuersatione perfecti solitudinis elegere secreta: cuius professionis nos quoque optamus esse participes. tertium reprehensibile Sarabaitarum est. de quibus singillatim per ordinem plenius disseremus.

harum igitur trium professionum ut diximus fundatores primum debetis agnoscere. nam profecto ex hoc ipso uel odium professionis illius nasci poterit quae uitanda est uel eius desiderium quae sequenda, quia necesse est unamquamque uiam ad illum finem suum pertrahere sectatorem, ad quem auctor ipsius inuentorque peruenit.