Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quamobrem quoniam de optimo genere monachorum uideo uos professionis huius arripuisse principia, id est de Laudabili coenobiorum palaestra ad excelsa fastigia anachoreticae tendere disciplinae, humilitatis patientiaeque uirtutem, quam uos illic didicisse non dubito, uero sectamini cordis adfectu, non eam sicut quidam falsa humiliatione uerborum nec adfectata atque superflua in quibusdam officiis corporis inclinatione fingentes.

quod humilitatis figmentum abbas Sarapion quodam tempore eleganter inrisit. cum enim quidam ad eum summam sui abiectionem habitu ac uerbis praeferens aduenisset eumque senex secundum morem ut orationem colligeret hortaretur, ille nequaquam adnuens deprecanti tantis se subiciens adserebat flagitiis inuolutum, ut ne usum quidem [*]( 1 conualescent BKv (non 0) pronocati OR2Kv 5 ignorare BF curare BF: om. B 9 piamon RK indifferentur F\' 15 degit B v 16 uerba appellari (antem add. v) non poteat (вic!) ita OKv post coenobium extant 18 obtimo BOR 20 landibili F palestra eodd. anachorit. B 24 adque B corporib; F1 26 serapion B(?) R* eliganter K1 qum 0 )

518
huius communis aeris capere mereretur, paaihii quoque ipeins refugiens sessionem humi potius insidebat.

cum uere ad ablutionem pedum multo minus praebuisset adsensum, tam abbas Sarapion refectione transacta conlationis consuetudine prouocante monere eum benigne ac leniter coepit, ne otiosus ac uagus, praesertim iuuenis tam robustus, instabili leuitate per uniuersa discurreret, sed ut in cella sedens secundum regulam seniorum suo potius opere quam aliena mallet munificentia sustentari. quod ne apostolus Paulus incideret et quidem cum ei in euangelio laboranti haec praebitio merito deberetur, diebus tamen ac noctibus maluit operari, ut cotidianum uictum uel sibi uel his qui eidem ministrantes opus exercere non poterant suis manibus praepararet.

ad haec ille tanta est tristitia ac dolore suppletus, ut amaritudinem corde conceptam ne uultu quidem dissimulare potuerit. cui senex: hactenus, inquit, o fili, cunctis te facinorum ponderibus onerabus, non metuens ne confessione tam atrocium criminum notam existimationis incurreres: quid quaeso nunc est, quod ad simplicem admonitiunculam nostram, quae tamen in se non modo nullum obprobrium, sed etiam aedificationis habuit ac dilectionis adfectum, tanta te uideo indignatione permotum, ut eam ne uultu quidem occulere aut frontis serenitate dissimulare potueris? an fortasse illam dum te humilias expectabus a nostro ore sententiam: iustus accusator sui est in primordio sermonis?

proinde est uera cordis humilit retinenda, quae non de affectata corporis atque uerborum, sed de intima mentis humiliatione descendit: quae tunc demum [*](9 cf. n Theas. 3, 8. Act. 20, 34 24 Prov. 18, 17 (LXX) ) [*]( 1 psiatii BF10 2 insedebat OR1K1 qum 0 uero BF: nero etiam ORKv 4 serapion BR2 5 eum] cum F 7 discarrere K set B resedens R1K1 residens OR2K2v 9 apostulus F. paulus apostolus Bc incederet B1F1OR1 10 equidem BF 11 operare F1 cottid. BK 16 actenus BFOK1 inquid FORK 17 confusione K trocium F 19 cinaSmonicnlam B 21 adfectum K: aff. reU. 23 humiliabus B\'Ox 25 uera est ORKv 26 ad- que R1 27 intimo K*. humilitatione. F discendit Rl )

519
euidentissimis patientiae suae fulgebit indiciis, cum quis non ipse de se crimina aliis non credenda iactauerit, sed ab alio sibimet adroganter ingesta contempserit et inrogatas sibi iniurias mansueta spiritus aequanimitate tolerarit.